PL 13, col. 1064

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

qui numquam Ecclesiam deseruerit, qui ab episcopis
episcopus factus sit, qui jure ordinario consecratus,
qui vacantem cathedram in Ecclesia consecutus?
Quid ad te? inquies; Novatianus hoc docuit. At vel
quando, frater, quibusve temporibus? Statim post
Domini passionem? post Decii principatum, id est,
post trecentos prope annos dominicae passionis.
Quid ergo tunc? Prophetas secutus est ut Cataphryges,
an Philomenem aliquam, ut Apelles; an ipse
tantum auctoritatis accepit? Linguis locutus est?
Prophetavit? Suscitare mortuos potuit? Horum enim
aliquid habere debuerat, ut evangelium novi juris
induceret. Et si contra clamet Apostolus; Licet nos,
aut angelus de coelo evangelizaverit praeterquam quod
evangelizavimus vobis, anathema sit [(Gal. I, 8)]
. Novatianus

sic intellexit, inquies: sed Christus hoc docuit.
Ergo a Christi usque Decii principatum nullus intelligens?
Post Decium denique omnis episcopus impatiens;
omnes alii dissoluti qui se miscere perditis
mallent, qui perire cum miseris, qui alieno vulnere
vulnerari? Novatiano vindice, justitia liberatur;
auctore, corrigitur quidquid erravit.
II.
Age, inquies, certemus exemplis et ratione
pugnemus. At ego huc usque securus: ipsa Ecclesiae
ferie, congregationis antiquae pace contentus: nulla
discordiae studia didici, nulla certaminum argumenta
quaesivi. Tu postquam a reliquo corpore segregatus
es et a matre divisus; ut rationem facti tui redderes,
totos librorum recessus assiduus scrutator inquiris:
occulta quaeque sollicitas: quidquid exinde securum

est, inquietas. Nostri nihil ultro disputavere majores:
nuda est apud nos ipsa securitas: quid attuleris de
tua parte munitum? Ego nescio quid Novatianus egerit,
quid Novatus admiserit, quid Evaristus tumuerit,
quid Nicostratus nuntiaverit: arma vestra dum
despicio, non novi; vide si cum inermi veritate confligis.
Exspectemus tamen quid objicias, quid loquaris.
Poteratne vel nuda veritas, innocentiave imperita
subsistere? Proponis, et recte quidem, Ecclesiam
esse populum ex aqua et Spiritu sancto renovatum,
sine negatione nominis Christi, templum et domum
Dei, columnam et stabilimentum veritatis [(I Tim. III,
15)]
, virginem sanctam castissimis sensibus, sponsam
Christi ex ossibus ejus et carne [(Ephes. V. 30)]
, non
habentem maculam neque rugam [(Ibid., 27)]
, integra

evangeliorum jura servantem. Quis hoc nostrum negat?
Quin etiam addimus, Ecclesiam esse reginam in veste aurata et variegata
[(Psal. XLIV, 10)]
, fecundam
vitem in lateribus domus Domini [(Psal. CXXVII, 3)]
;
Matrem adolescentularum, quarum non est numerus [(Cant. VI, 7)]
;
Unam speciosam columbam matris suae,
atque perfectam [(Ibid., 8)]
: Ipsam omnium matrem aedificatam in fundamentis Prophetarum et Apostolorum,
et ipso angulari lapide Jesu Christo
[(Ephes. II,
20)]
: Domum magnam vasorum omnium diversitate
locupletatam.
III.
Sed haec nostra posterius; interim tua illa videamus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.