PL 13, col. 1066
Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
non ut vos estis Novatiani, quaedam insolens portiuncula
tuberque collectum, et reliquo corpore separatum. Ecclesia est templum Dei:
templum certe
amplificum, domus magna, habens quidem vasa aurea
et argentea, sed et lignea et fictilia, quaedam in honorem,
multa vero magnifica in multiplices usus variorum
operum destinata [(II Tim. II, 20)] . Ecclesia est
virgo sancta, castissimis sensibus, sponsa Christi. Virgo;
verum est: sed et mater. Sponsa; manifestum
est: sed et uxor et conjux de viro suo sumpta: ideoque os de ossibus ejus, et caro de carne
[(Gen. II, 23)]
.
Nam de hac David dixit: Uxor tua sicut vitis fecunda
in lateribus domus tuae: filii tui sicut novellae olivarum
in circuitu mensae tuae [(Psal. CXXVII, 3)]
. Multus igitur
huic virgini partus et proles innumera, qua totus
orbis impletur, qua circumfluis semper alvearibus
populosum fervet examen. Magna in filios cura matris
istius, et mollis affectus: honorantur boni, castigantur
superbi, curantur aegroti: nullus perit, nemo
despicitur: securi fetus sub indulgentia matris
retinentur. Ecclesia est non habens maculam neque
rugam [(Ephes. V, 27)]
: hoc est, haereses non habens,
non Valentinos, non Cataphrygas, non Novatianos.
In his sunt enim quidam sinus maculosi atque rugosi,
pretiosarum vestium ornatibus invidentes. Caeterum,
peccator et poenitens, non est Ecclesiae macula;
quia quamdiu peccat, et non poenitet, extra
Ecclesiam constitutus est. Ubi desinit peccare, jam
sanus est. Haereticus vero vestem Domini, Ecclesiam
Christi, scindit, intercipit, vitiat, irrugat. Cum enim
schismata,
inquit, et contentiones in vobis sint, nonne
carnales estis, et secundum hominem ambulatis [(I Cor.
III, 3)]
? Sed et, sermo eorum quasi cancer serpit [(II
Tim. II, 17)]
: haec est macula unitatis, haec ruga.
Denique ubi super his Apostolus loquitur: de amore
Christi et dilectione proponit. Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea
[(Ephes.
V, 25)]
; ut haereticos summoveret, quia diligere non
noverunt. Caeterum, cur haec misero poenitenti? quia
et amare optat et amari.
V.
Ecclesia est, integra Evangeliorum jura custodiens.
Integra utique quia tota, quia plena. Ubi praemium
fidelibus datur, ubi miseris lacrymae non negantur,
ubi curantur aegroti, ubi nihil sibi vindicat
insolens sanitas et superba justitia, ubi sollicita in
omnibus charitas perseverat, omnia credens, omnia
sperans, omnia sustinens [(I Cor. XIII, 7)]
Unde illud
Apostoli: Quis infirmus est, et non ego infirmor. Quis
scandalizatur, et ego non uror [(II Cor. XI, 29)]
? Ubi
onera sua sustinet tota fraternitas communiter dolens,
mutua pietate secura. Cuncti invicem sustinentes
in dilectione, satis agentes servare unitatem
Spiritus in conjunctione pacis [(Ephes. IV, 3)]
. Hoc erit
Ecclesia, Symproniane frater; hoc erit populus ex