PL 13, col. 1073

Epistolae (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne

commonendos nos scripta sunt; cui tandem populus
ille peccator humilis comparabitur, nisi populo poenitenti?
Ac si figuris in ordinem recurrentibus, nonaginta
novem sanae, omnis Ecclesia est; una vero
erratica, delinquentium portiuncula est: ac drachma
quae periit, miser ille peccator est: rediens post mala
sua filius, redempto illi similis aestimatur. Jam
recte a me positum vides, cum de poenitentium curatione
tractarem, dixisse Dominum: Non est opus
sanis medico, sed male habentibus [(Matth. IX, 12)]
.
Recte et illud: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [(Matth. V, 5)]
.
Quidquid de publicanis et peccatoribus
dictum est, ad aegros omnes et omnes miseros
pertinebit.
XV.
De solis, ais scriptum esse martyribus: Beati

lugentes. Nemo ergo praeter illos, peccata sua plangit?
Non David clamat: Lavabo per singulas noctes
lectum meum [(Psal. VI, 7)]
. Et iterum: Quoniam cinerem,
sicut panem edi; et potum meum cum fletu miscebam [(Psal. CI, 10)]
.
Non Jacob dicit: Anni vitae meae
durissimi [(Psal. XLVII, 9)]
. Non Apostolus ad Timotheum: Desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum [(II Tim. I, 4)]
?
Nec tamen hoc de martyre loquebatur.
Quid nunc? Miseri poenitentes siccos habent
oculos? Et qui peccasse se dolent, flere non norunt?
Ipsi communicantes, ipsi fideles, lacrymas non habemus?
Quempiam nostrum, gaudente mundo, gaudere
delectat? Vos Novatiani, jam satiati estis, divites
facti estis, sine nobis regnare coepistis [(I Cor. IV, 8)]
. Non
ergo quisque miserabilis est, ita incipit esse miserandus.

Post haec proponis, et dicis scriptum esse
per Dominum: Omne peccatum et blasphemia remittetur
hominibus; Qui autem in Spiritum sanctum peccaverit,
non dimittetur ei neque hic, neque in futuro [(Matth. XII, 31, 32)]
.
Aut ego fallor, aut istud exemplum
contra te valet. Nam si omne peccatum et
blasphemia relaxabitur, vides veniam poenitentibus
non negari. Ergo omne peccatum, ergo ipsa quoque
blasphemia. Habes additum secundum Lucam: Et
in filium hominis peccaverit remittetur ei [(Luc. XII, 10)]
.
Quid hoc amplius de misericordia Dei, de clementia
judicantis? An non invidet oculus tuus, quia bonus
est paterfamilias [(Matth. XX, 15)] ? Non licet illi
facere, quod vult? Quin immo, tu quis es qui judicas
servum? Domino suo stat, aut cadit: Potens est autem

Deus statuere illum [(Rom. XIV, 4)]
. Sed qui in Spiritu
sancto blasphemaverit, ais, non remittetur ei [(Matth. XII,
32)]
. Soles, totas percurrere lectiones: cur hic non
legisti, quid sit istud, In Spiritu? Habes supra scriptum,
cum Dominus daemonia verbo fugaret, et virtutes
multas speciali vigore compleret, dixisse Pharisaeos: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub
principe daemoniorum
[(Ibid., 24)]
: hoc est, in Spiritum
sanctum deliquisse, in ea blasphemasse quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.