PL 13, col. 1089
Paraenesis (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne · Sermo de baptismo (Pacianus Barcilonensis), J. P. Migne
Siculus, et Vesuvius Campanus: et quo nobis judicii
perpetuitatem probent, dissiliunt, devorantur;
nec ullis tamen saeculis finiuntur. Attendite in Evangelio
divitem solius adhuc animae suppliciis laborantem.
Qualis tandem illa redituris poena corporibus?
quis in illa stridor dentium? quis fletus oculorum?
XII.
Mementote, fratres, quia apud inferos exomologesis
non est; nec poenitentia tunc tribui poterit,
consumpto tempore poenitendi [(Eccle. IX, 10;
Eccli. XIV, 17)] . Festinate, dum in vita estis, dum
cum adversario iter facitis. Saeculares ecce ignes
timemus, et carnificum ungulas expavescimus:
comparate cum his aeternas torquentium manus, apicesque
flammarum nulla aetate morientium. Rogo
vos per Ecclesiae fidem, fratres: per sollicitudinem
meam, per communes omnium animas obtestor
et deprecor: ne pudeat in hoc opere; ne pigeat opportuna
quam primum remedia salutis invadere,
dejicere moeroribus animum, sacco corpus involvere,
cinere perfundere, macerari jejunio, moerore
conficere, multorum precibus adjuvari. In quantum
poenae vestrae non pepercistis, in tantum vobis
Deus parcet. Est enim mitis et patiens, et multae miserationis,
et qui sententiam flectat adversus malitias
irrogatam [(Joel. II, 13, sec. LXX)]
. Ecce promitto,
polliceor, si ad Patrem vestrum vera satisfactione
redeatis, nihil ulterius errando, nihil pristinis
adjiciendo peccatis, dicendo etiam humile aliquid et
Aperire desidero qualiter in baptismo nascamur,
et qualiter innovemur. Verbis sane ipsius loquar,
fratres, ne forte me ob nitorem sententiarum,
stylo exsultasse credatis; et ut rem mysticam intelligere
possitis: atque utinam inculcare possim, gloriam
non requiro; Dei enim solius gloria est. Vestri
me tantum cura sollicitat, et horum maxime
competentium, si quo modo possim intelligere tantae
felicitatis examen. Aperiam igitur quid fuerit
ante gentilitas, quid fides praestet, quid baptismus
indulgeat. Quod si ita, ut ego sentio, vestra corda
penetraverit, judicabitis, fratres, nullam nobis adhuc
praedicationem amplius praestitisse. Accipite ergo,
dulcissimi, homo ante baptismum in qua morte
sit positus. Scitis certe illud antiquum, quod Adam
terrenae origini praestitutus sit: quae utique damnatio,
legem illi aeternae mortis imposuit; et omnibus