PL 13, col. 354
Epistolae (Damasus papa), J. P. Migne
Pelagius episcopus Laudicenus consentio omnibus
supra scriptis, ita sentiens et credens: et si quis
praeter haec sentit, anathema sit.
Zenon episcopus Tyri ut supra credo et subscripsi.
Eulogius episcopus Edessenus similiter credo et
subscripsi.
Bematius de Mallo civitate similiter credo et subscripsi.
Diodorus episcopus de Tarso ut supra et subscripsi.
Similiter et alii CXLVI Orientales episcopi subscripserunt,
quorum subscriptio in authenticum
hodie in archivis Romanae Ecclesiae tenetur.
Explicit synodus Romana et Antiochensis.
EPISTOLA III. DAMASI PAPAE URBIS ROMAE AD PAULINUM EPISCOPUM ANTIOCHENAE CIVITATIS.
MONITUM.
Cur hanc ab altera Damasi ad Paulinum epistola,
secus ac Holstenius, Quesnellus ac Coustantius fecerunt,
ego disjunxerim, cum jam dixerim, iterum haud
dicam. Holstenius tamen nihil ea de re statuit, sed
ita edidit, ut illam in exemplari suo descriptam vidit:
Quesnellus autem Holstenianum exemplar, quamquam
perturbatum et confusum, pro lege habuit,
atque omnium primus, utramque simul velut unam
alteri conjunctam imprimendam censuit. Hanc vero,
praeter Holsteniani et sui codicis auctoritatem, potissimam
rationem affert, quod cum Damasus fidem a se
missam Paulino scribit, aliam prorsus quam quae in
eadem epistola continetur, indicare debuit, ab eadem
scilicet epistola separatam: quam vero fidem hoc loco
aliam intelligere possumus, praeter illam, quae eidem
epistolae immediate subnexa est? At quam levis haec ratio
sit, ipsa epistolae lectio aperte probat: haec enim cum
ea dogmata exprimat, quibus a Vitali, ejusque grege
subscribi jubet, ac proinde cum nihil illi profecto desit
ad plenam Apollinarianae haeresis, de qua tunc agebatur
duntaxat, eversionem, nihil etiam opus est, ut aliam
illi formulam adjunctam dicamus, quae minime necessaria
erat, ac praeterea ab ea causa omnino aliena esse
videbatur. Alium vero non quaeram hujus sententiae
testem, quam ipsum Damasum, qui post expressas
eadem ipsa epistola conditiones omnes, quibus Vitalis,
aliique recipi ad communionem poterant, postremo ait,
ut qui huic epistolae subscriberent absque aliqua
ambiguitate, susciperentur: hinc enim constat apertissime,
ni fallor, alias nullas, aut ab eo adjunctas,
aut desideratas, praeter illas, quas in eadem epistola
enuntiaverat.