PL 13, col. 40

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

occasio est. Non licet interpreti aliter sentire, quam
scriptum est; nec opus est, ut nunc nostros sensus
ingeramus: sufficit ad plenam percipiendae fidei notitiam,
ut divina verba recitemus. In principio, inquit, erat Verbum.
Numquid aliqua hic est opinio
temporis, numquid aliqua suspicio saeculorum, vel
aliquod intervallum puncti aut momenti alicujus, ut
dicere audeas, Erat quando non erat?
III.
In principio erat Verbum; et ne forte verbum
intelligas, quod est loquentis officium, sequitur, et
Verbum erat apud Deum: non dixit, « verbum quod
locutus est Deus, sed, et erat Verbum apud Deum:
ipse postremo interpretatus est, quid sit Verbum, dicens, et Deus erat Verbum.
Si in principio erat Verbum,
et hoc ipsum Verbum apud Deum erat, et Deus erat

Verbum, confusa est impietatis intentio. Probatur
enim de capitulo hoc, Christum filium Dei et semper
fuisse, et semper inseparabilem a Patre, et semper
Deum. Sicut enim sine initio est, cum dicitur, In principio erat,
sic et cum dicitur, apud Deum erat,
inseparabilitas ejus a Patre sine initio declaratur.
Sed et cum hoc Verbum Deus esse definitur, non est
ambiguum, quod sine initio Deus creditur. Hoc enim
quod praemisit dicens, In principio, ad omnia referendum
est, id est, In principio erat Verbum; et cum
sequitur, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum; sine dubio, in principio, subaudiendum est.
Denique et ipse ita concludit, dicens: Hoc erat in
principio apud Deum; quomodo ergo « erat quando
non erat, » qui semper est? quomodo « ex nullis exstantibus

est, » qui semper apud Patrem est? quomodo
creatura, qui semper Deus, imo et per quem universa
creatura est? Sequitur enim, Omnia per ipsum
facta sunt. Quomodo « ex nullis exstantibus factus est, » per quem omnia facta sunt?
Si enim et ipse factus
est, quomodo per ipsum omnia facta sunt? non enim
cum fieret, potest sui auctor esse, qui non fuit: atque
ideo infectus credendus est, per quem omnia facta
sunt; quia vanum est, et absurdum, ut et ipse,
cum non exstaret, factus per se esse dicatur.
IV.
Similiter et Paulus docet Christum semper
fuisse, et Deum esse, et aequalem Patri. Tunc enim
vere Deus est, cum aequalis est Patri: quia nec
aequalis esse diceretur si non vere Deus haberetur.
Injuria est enim veri Dei, si ei non Deus verus dicatur

aequalis. Ponit itaque in Epistola sua: Hoc enim
existimate in vobis, quod in Christo Jesu: qui cum in
forma Dei esset (constitutus), non rapinam arbitratus
est, esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam
servi accipiens [(Philip. II, 5-7)]
. Si vere homo
est Christus, cum formam servi accipit; vere quoque
Deus est, cum in forma Dei esse perhibetur: nec
alia ratione aequalem diceret, nisi in forma Dei esse
verum Deum voluisset intelligi. Et qui verus Deus
est, utique semper est: et qui semper est Deus, non
potest dici de eo, Erat quando non erat. Sed et per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.