PL 13, col. 44
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
Nemo in visione creaturae patrem videt: de inspectione
enim creaturae creator videri potest; pater autem
non videtur nisi de inspectione filii. Si ergo
Christus creatura est, et non vere filius, non potest
in creaturae visione pater videri: et quomodo ait, Qui me videt, videt et patrem,
nisi quia vere filius de
Deo patre natus est? et ideo cum videris filium,
necesse est ut et patrem videris. Sine filio enim pater
non est, sicut nec filius sine patre. Inde etiam
subdidit, Ego in patre, et pater in me [(Ibid., 10)]
: non
utique per quamdam passivam confusionem; sed
quia consequens est ut ubi pater est, illic esse
cognoscatur et filius; et ubi filius est, illic etiam
patrem exstare cognoscas. Est et alius sensus dicti
istius, Qui me vidit, vidit et patrem: non qui corporeis
oculis in corpore vidisset Jesum, vidisse patrem
refertur; alioquin absurda est increpatio Domini ad
Philippum dicentis, Tanto tempore vobiscum sum, et
non me nosti, Philippe [(Ibid., 9)]
? secundum corpus
enim non solum Philippus videbat Jesum, sed et
omnes Judaei qui ei adversabantur: nec tamen per
hoc quod videbant secundum corpus Jesum, patrem
quoque vidisse credendi sunt. Quid ergo est, Qui me
vidit, vidit et patrem? intende cordis aciem, et vide
secundum fidei spiritualis obtutus, Christum filium
Dei non creaturam esse, sed creatorem: intende
eum vere esse Deum sine initio sempiternum; et secundum
hoc, quod Deus, invisibilem, inaestimabilem,
incorruptibilem, indemutabilem, et per omnia
talem, qualis est et pater ejus qui eum genuit: et ita videns
filium, patrem quoque te vidisse non dubium est.
X.
Hoc sensu accipe et illud quod ait, Ego in patre,
et pater in me. Pater cum sit perfectus, perfectum
filium genuit; et cum sit invisibilis, incomprehensibilis,
inaestimabilis Deus et verum lumen; et
filius talis natus est, qualis est ille qui eum genuit:
et ideo ait, Ego in patre, et pater in me: cum enim
omnia quae sunt paternae virtutis et deitatis habeantur
in filio, pater in filio est, et filius in patre: et
ideo praemisit; Si me sciretis, et patrem meum sciretis [(Ibid., 7)]
;
et hic ostenditur quod eadem sit patris
et filii substantia, eo quod sit una utriusque
cognitio. Sed creaturae et creatoris non est una
cognitio, quia non est una substantia. Patris autem
et filii una cognitio est; ergo non est filius creatura,
sed creator est, sicuti et pater creator est: et Deus
est, sicuti et pater, non tamen per haec duos deos
dicimus. Hic est ubi, impie haeretice, diabolico furore
quasi in stultitiam istius confessionis inardescis,
cum Deum et Deum audis, nec tamen duos deos dicimus.
Inflatus enim de littera saeculari, in hac quaestione
insanabiliter aegrotas; et putas te debere constringere,
ut duos deos dicamus, cum Deum et
Deum confitemur. Noli infelix adversus Christum
Dominum totius creaturae, Aristotelis artificiosa argumenta
colligere, qui te Christianum qualitercumque
profiteris, nec adversus piam confessionem inenarrabilis
de Deo sacramenti ut calculo calumniator,