PL 13, col. 49
De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne
dixerim, superficie sola verborum, unitatem voluntatis
interseras, quo expressius et vivacius et medullitus
unitatem deitatis excluderes. Tollis enim sensum,
unitate substantiae, qui facile creditur ex ipsa
simplicitate verborum; et interpretaris sensum, unitate
voluntatis; ut quia supra dicta ratio ejus non
facile apud omnes intelligitur, interim simplicem decipias
auditorem, cum illud agis ne unitatem divinitatis
intelligat. Nam et unitatem voluntatis in patre
et filio, fides catholica sincerissime et verissime credit,
non labiis (tantum) sed et toto corde, quae et
unitatem substantiae et divinitatis agnoscit. Sicut
enim indemutabilis et inconvertibilis est substantiae
cum Patre Filius, ita et indemutabilis et inconvertibilis
voluntatis est cum Patre Filius. Atque ideo una
voluntas est Patris et Filii, sicut et una virtus et una
imago, magis aut dixerim quod ipse Filius voluntas
est Patris. Sicut enim Patris et Filii una imago
cum sit secundum Moysen, tamen et ipse Filius imago
Dei invisibilis [(Coloss. I, 15)]
scribitur ab Apostolo;
ita et una voluntas cum sit Patris et Filii,
(pie) definitur quod voluntas Patris est Filius. (Sicut
est) Dei invisibilis imago, similiter et de virtute
intellige. Fides enim catholica dicit, unam virtutem
esse Patris et Filii; et tamen scribit Apostolus, Christum
Dei virtutem esse et Dei sapientiam [(I Cor. I, 24)]
.
Pie ergo dictum est, quod Filius voluntas est Patris,
sicut idem ipse est sapientia Dei. Et tamen si adhuc
movet hic sensus, intende ad ea quae dicimus: certe
Dei sapientia Christus est. Quid autem est Dei voluntas,
quam Dei sapientia? non enim in Deo aliud
voluntas, et aliud sapientia: in hominibus quidem
potest esse voluntas, non tamen haec ipsa sapientia;
quia voluntas hominis eruditione et meditatione et
profectu ad sapientiam sibi possibilem pervenit. Dei
autem voluntas non eruditione, non meditatione, non
profectu ad sapientiam pervenit, sed ipsa nihil indigens,
naturaliter substantiva sapientia est. Unde et
Christus Dei sapientia existens, Dei quoque voluntas
est; quia in Deo non aliud voluntas, et aliud sapientia.
CAPUT II. De eo quod haeretici dicunt. Ex nihilo, inquiunt, Deus sibi filium fecit: si fecit eum ex nihilo, creatura est, et non filius.
I.
David uno lapidis ictu Goliae frontem percutiens
magni corporis fortem stravit inimicum [(I Reg. XVII,
50)] . Sed nostrae non est virtutis de uno lapide vincere;
duplici, ut opinor, ex causa: quia nec nos tales
vires habemus, quales habuit et David; et isti
nimis frontem praeferunt impudentiae impietatibus
obduratam: unde jam licet multos lapides non in