PL 13, col. 58

De Trinitate (Faustinus), J. P. Migne

sit filius, et non verus filius. Et bene, quod
Joannes, ille Joannes recubans supra pectus Domini,
causam scripti Evangelii referens posuit, et dixit: Multa quidem et alia signa fecit Jesus coram discipulis
suis, quae non sunt scripta in libro hoc: haec autem scripta
sunt, ut credatis, quoniam Jesus est Christus filius
Dei, et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine
ipsius
[(Joan. XX, 30, 31)]
. Estne opus adhuc
apertius explanare? multa, inquit, et alia signa fecit
Jesus: et licet non sint omnia scripta, quia nec
scribi poterat infinita rerum copia; tamen haec ipsa
ideo scripta sunt, ut credamus, quod Jesus est Christus
filius Dei; et ut fidem singulorum provocaret,
ostendit et praemium dicens: ut credentes vitam aeternam
habeatis in nomine ejus. Si vere adoptione

esset filius Dei, et non natura, si sola nuncupatione,
et non etiam quod in nuncupationi intelligentia
est; nusquam magis hoc ipsum explanasset,
quam in ultimo scriptionis, ne fides in ambiguo
derelicta, vitam aeternam perderet per credulitatis
incertum. Sed Evangelista, qui ad hoc
positus est, ut habens gratiam sancti Spiritus illa
maxime lucidius panderet, quae ad vitae aeternae
praemia pertinerent, non ambiguo clausit Evangelium,
sed manifestissime expressit, ideo scripta Evangelia, ut credatis,
inquit, quoniam Jesus est Christus filius
Dei, et ut credentes vitam aeternam habeatis
in nomine ejus. Etiam ne hic suspicio est creaturae
in filio Dei, ubi, qui crediderit quod filius Dei est
Christus, aeternam vitam possidet, et non aliter quam

in nomine ejus? qui utique non est creatura, sed
creator, et non adoptione filius, sed verus filius Dei:
in nomine enim creaturae ne quidem vitam temporalem
potest quis assequi, nisi si aliquis eam non auferendo
praestare dicatur.
X.
De nihilo, inquit, fecit Deus sibi filium. Praetereo
multa testimonia: loquatur Joannes Christi Domini
dilectione perspicuus. Scribens Epistolam ait: Omnis
qui diligit patrem, diligit eum qui ex eo natus est [(I Joan. V, I)]
:
numquid ait, diligit eum quem fecit
Deus ex nihilo? sed nec patrem omnino nominasset,
nisi scisset de eo natum filium. Et fac nunc, quia
ita intelligendum est, ut tu, haeretice, interpretaris;
quod scilicet ab eo factus sit ex nihilo, quem ex patre
natum dicit Joannes: et quaero, numquid secundum

te solus Christus factus est ex nihilo? Nonne,
ut taceam de aliis, etiam mundus ipse ex nihilo factus
est? ergo et mundus a nobis diligendus est, si
diligendus est pater. Sed clamat idem Joannes: Nolite
diligere mundum [(I Joan. II, 15)]
. Numquid tam levis
est Joannes, ut ipse sibi contraria praedicaret? Absit
haec impietas, ut dicatur, Joannes repugnantia sibi loquitur,
qui in sancto Spiritu loquebatur. Scit distantiam
facti et nati in ipso jam principio Evangelii sui,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.