PL 13, col. 85

Adversus Damasum libellus precum ad imperatores (Faustinus; Marcellinus), J. P

Denique ipse Constantinus jusserat, ut ei sanctus ac
beatae memoriae episcopus Alexander communicaret:
non ille Alexander, qui fuit divinae fidei episcopus
in Alexandria, qui et plenus sapientia et Spiritu
sancto fervens, eumdem Arium primus et detexit et
expulit, et in perpetuum damnavit; sed iste Alexander,
qui in hac urbe Constantinopolitana fuit et ipse
admirabilis episcopus. Qui cum videret quod Arius
saeculi istius rege niteretur, exclamavit ex imo pectoris
dolore, stans in loco sacrarii, ad Christum verum
et sempiternum regem et Dominum omnium regum,
ne illam labem in Ecclesiam pateretur intrare.
Cujus oratio quam constans fuerit, quam fidelis,
hinc probatum est, quod idem Arius, antequam intraret
Ecclesiam, dedit poenas novas et gravissimas

usque ad turpem interitum. Nam cum pridie quam se
putavit sanctam Ecclesiam imperatoris auxilio homo
impius intraturum, cum nihil languoris, nihil doloris
in corpore pateretur, sed quod gravius est, solo
animi morbo insanabiliter aegrotaret, humana consuetudine
secessum petiit, atque illic cum sederet,
gravissimo repente dolore cruciatus, omnia sua
viscera, et ipsum cor quod erat thesaurus impietatis,
effudit in stercora; atque ita, mirabile dictu,
internis omnibus evacuatis attenuatus est, et ad
momentum sicut luridati corporis tabe resolutus est, ut
per angustias foraminis et sedilis totus ipse laberetur.
Digna haec poena impio, digna haec mors turpis pestifero
haeretico, atque de spiritu diaboli foetidissimis
membris digna haec sepultura. Novo enim

exemplo et cruciari debuit et perire, qui novas adversus
unigenitum Filium Dei commentatus fuerat
impietates, dicens eum non vere de patre natum:
et quia erat quando non erat: et quia ex nihilo
substitutus est, ne ejusdem substantiae et divinitatis
et sempiternitatis et omnipotentiae, cujus et pater
est, crederetur.
IV.
Hoc ideo retulimus augustae mansuetudini
vestrae, ut vero intenta vestra prudentia animadvertat,
quam venerabilis fides sit conscripta apud Nicaeam
adversus Arium, cui et Deus non solum per
auctoritatem Scripturarum divinarum, sed etiam
per sacratissimam orationem sancti quoque Alexandri
testimonium dedit: et quam exsecrabilis est impia
doctrina Arii, quam in ipso Ario novo genere

supplicii sententia divina damnavit, non exspectans
in illo diem judicii, ut exemplo poenae ejus caeteri
perterriti praecaverent. Quo utique exemplo nec illud
dubitandum est, etiam hos apud Deum esse damnatos,
qui Arii impiam doctrinam renovandam vel
suscipiendam esse crediderunt. Quomodo enim eos
perpetua poena disjungit, quos impia doctrina non
separat? Pares reos etiam vestris legibus unus carcer
includit, atque una ferit sententia. Sed et illud
ambigi non potest, hos esse vere catholicos, qui per
exsilia, per genera suppliciorum, per atrocitatem
mortis, illam fidem sine dolo vindicant, quae apud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.