PL 130, col. 59

Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne

multa verba in Scripturis divinis quae possunt trahi
ad eum sensum quem sibi unusquisque sponte praesumpsit,
sed fieri non oportet: non enim sensum
quem extrinsecus adulteratis, alienum et extraneum
debetis quaerere, aut quomodo ipsum ex Scripturarum
auctoritate confirmetis, sed ex ipsis Scripturis
sensum capere veritatis. Et ideo oportet ab eo
intelligentiam discere Scripturarum qui eam a majoribus
secundum veritatem sibi traditam servat,
ut et ipse possit ea quae recte suscepit competenter
asserere. Cum enim ex divinis Scripturis integram
quis et firmam regulam veritatis susceperit,
absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione
communi ac liberalibus studiis quae forte in pueritia
attigit, ad assertionem veri dogmatis conferat, ita

tamen ut ubi vera didicit, falsa et simulata declinet.
Incertum est enim etiam juvenibus vitae tempus,
ANACLETUS, servus Christi Jesu, in sede apostolica
Domino serviens, episcopis omnibus, et caeteris
cunctis fidelibus qui coaequalem nobiscum sortiti
sunt fidem, gratia vobis et pax, atque consolatio

multiplicetur a Domino in saecula.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi,
qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit
nos in spem vivam, per resurrectionem
Jesu Christi ex mortuis in haereditatem incorruptibilem,
et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam
in coelis, in vobis qui in virtute Dei custodimini
per fidem in salutem paratam revelari in
tempore novissimo, in quo exsultabitis, modicum
nunc si oportet contristari in variis tribulationibus,
ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro,
quando per ignem probatur [(I Petr. I, 3 et seq.)] ,
si tantum tribulationibus experti probati inveniamini. 13
« Patientes estote [(Jac. V, 7)] , » dilectissimi, quia
« patientia probationem operatur, probatio vero

spem, spes autem non confundit [(Rom. V; Jac.
I, 3)] . » « Ecce agricola exspectat pretiosum fructum
terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum
et serotinum [(Jac. V, 7)] . » Si agricolae haec patienter
ferunt pro temporalibus fructibus, quanto magis
vos pro aeternis patientes esse debetis? Estote ergo
patientes, et confirmate corda vestra, ut adveniente
judice Christo, laeti et probati esse valeatis. « Nolite
ingemiscere in alterutrum, ut non judicemini. Ecce
judex ante januam assistit. Exemplum accipite, charissimi,
laboris et patientiae prophetas, qui locuti in
nomine Domini sunt. En beatificamus eos qui sustinuerunt.
Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.