PL 131, col. 57
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
fecerat praeferendam, quasi quodam concilio dicit: Faciamus.
Quod, licet quidam ad angelos referendum
dicant, melius tamen ad sanctam Trinitatem
refertur.
Vers. 27. Ad imaginem et similitudinem suam.
Imago dicta quasi imitago. Distat inter imaginem et
similitudinem. Imago est in ratione et in immortalitate:
similitudo vero in morum sanctitate et justificatione.
Similitudinem itaque peccando perdidit:
imaginem non amisit. Nec audiendi sunt qui dicunt
hominem in corpore Dei imaginem habere.
Hanc enim potius cum animalibus communem habemus,
quia, quomodo ea quinque sensus corporis
habent, ita et nos. In anima quippe imaginem Dei
habemus. Quod Deus in majori mundo, hoc anima
in corpore nostro, operatur. Unde et microcosmos
Graece vocatur, id est minor mundus. Deus enim
extra mundum positus non excluditur, intra mundum
includitur, et praesidendo sustentat, et sustentando
praesidet, et circumdando implet, et implendo
circumdat. Sic et anima nec extra corpus posita
excluditur a corpore, nec intra corpus includitur,
sed ubique tota, ubique integra. Masculum et feminam.
Non utrique uno tempore facti sunt per speciem,
sed in praesentia Dei cuncta simul facta esse
dicuntur. Unde est illud: Qui vivit in aeternum
creavit omnia simul [(Eccli. XVIII, 1)]
. Mystice firmamentum
sanctam significat Scripturam, sicut in ejus
significatione in Apocalypsi dicitur: et coelum recessit
sicut liber involutus [(Apoc. VI, 14)]
: aquae
multae populi sunt. Tunc ergo firmamentum in medio
aquarum factum est, quando Scriptura divina
populis innotuit. Aquae quidem super firmamentum
significant angelicas catervas quae bene super firmamentum
esse dicuntur, quia, Deum semper prae
oculis habentes, non indigent legali institutione neque
evangelicis praeceptis. Quae vero sub firmamento
sunt aquae, homines significant qui divinis
edocentur praeceptis, sine quibus ad coeleste regnum
pervenire nequeunt.
Tertia die congregatae sunt aquae in locum unum,
et apparuit arida. Per aridam significantur corda
electorum sitientia aquam baptismatis et fontem
doctrinae coelestis. Collectis ergo aquis in unum,
id est reprobis separatis a justis, apparuerunt sancti,
divisi ab amaritudine infidelitatis et inconcussa
fidei firmitate roborati.
Quarta die facta sunt luminaria in firmamento.
Per firmamentum, sicut diximus, sacra Scriptura
non inconvenienter accipitur; per luminaria vero
evangelistas, doctores et praedicatores intelligimus,
qui illuminati Spiritus sancti gratia alios ad lucem
fidei sua praedicatione convertunt. Qualibus per
Petrum [Paulum] dicitur: In medio nationis pravae
et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in
mundo verbum vitae continentes [(Philip. II, 15, 16)]
.
Bene autem luminaria in firmamento posita vel
constituta, ut illi semper inhaereant: quia doctores
debent contemplari et cohaerere sacrosanctae Scripturae.