PL 131, col. 59
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
Sedechia quem rex Babylonis multavit oculis, eversa
Jerusalem et destructo templo, transtulit in Babylonem.
Quinta die ex aquis producta sunt animalia:
quia hac aetate populus Judaeorum inter gentes velut
in aquis captivus versabatur, et tamen a cultu
Dei non recedebat. Multum etiam jam sancti quasi
aves per contemplationem ad coelestia sublevabantur,
sicut Jeremias, Ezechiel, Neemias, etc. Cujus
vespera fuit infidelitas et maximum peccatum eorum
qui Christum sibi repromissum videntes recipere
noluerunt.
Sexta die homo factus est. Hac aetate natus est
Christus per Virginem. Qui praelatus est bestiis
terrae et piscibus maris et volatilibus coeli: quia
omnes gentes jugo fidei suae subjecit. Cujus aetatis
vespera finis erit saeculi.
Septima die requievit Deus: quia septima aetas est
animarum requiescentium in Christo et exspectantium
generalem corporum resurrectionem.
CAPUT II.
Vers. 4. Istae generationes coeli et terrae. Recapitulatio
est creaturae Dei. Generationes coeli et terrae
appellat ornatus eorum. Ornatus coeli sunt angeli et
sidera: ornatus terrae homines et jumenta; arborum
et florum varietates. In die. Id est in tempore.
Diem hic posuit pro tempore sicut Apostolus:
Ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies salutis!
Hoc in loco evanescit error philosophorum: qui
dixerunt mundum Deo esse coaeternum, vel etiamsi,
a Deo et sine initio factus est, eum tamen ex materia
non a Deo creatum constare dixerunt, quod tamen
utrumque effluit, cum dicitur: In die fecit coelum et
terram. Cum enim dicit: in die, ostendit eum non
esse coaeternum Deo. Cum vero addit: fecit coelum et
terram, mundum a Deo conditum manifestat. Si
vero diem pro una die acceperimus positam, secundum
illum sensum intelligendum est quem propheta
dicit: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul [(Eccli.
XVIII, 1)]
. Juxta quem intellectum B. Gregorius
dicit: « Rerum natura per substantiam simul creata
est, sed per speciem simul creata non est. »
Vers. 5. Omne virgultum, antequam oriretur, et
omnem herbam, antequam germinaret. Quod dicit: antequam germinaret
aut oriretur, patet profecto
non eo modo, quo nunc arbusta et herbae ex semine
vel ex radice proferuntur, aut humana industria
proveniunt, tunc procreata esse, sed subito ad nutum
et jussionem Dei erupisse cum foliis et fructu
omnique perfectione. Non pluerat super terram. Hoc
ad superiora refertur. Non pluerat quidem ut ex
provectu scilicet pluviarum nascerentur frutices et
herbae. Quomodo etenim plueret, cum omne spatium
aeris plenum esset aquis tenuissimis in modum nebulae,
sicut jam supra dictum est? sed ex quo aquae
illae collectae sunt in unum, et apparuit arida, usque
ad diluvium pluviae minime leguntur fuisse.