PL 131, col. 75

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

nunquam convermescit, nec ulla vi imbrium aut
flatu ventorum dissolvi potest.
Vers. 15. Trecentorum cubitorum. Sed hoc non
mirabimur, si sciamus geometrico cubito illam esse
mensuratam qui, ut Origenes dicit, sex cubitis humanis
impletur. Positio autem arcae talis exstitit.
Fuit enim fundamento quadrata, inaequalis tamen
longitudinis et latitudinis, quae paulatim ab angulis
conscendens in arctam formam sursum erigebatur,
donec in cubito latitudinis et longitudinis summitas
ejus perficeretur. Fuit autem decies longa quam alta,
et sexies tantum longa quam lata ad similitudinem
humani corporis. Nam si hominem pronum vel supinum
jacentem metiamur, decies tantum longus erit
a capite usque ad pedes quam altus a dorso usque

ad ventrem, et sexies tantum erit longus quam latus
a dextero latere usque ad sinistrum.
Vers. 16. Fenestram in arca facies. Ad hoc fenestra
in arcae summitate facta est, ut haberet aditum
Noe, per quam emitteret, sicut postea fecit emittens
columbam et corvum. Quam fenestram tradunt Hebraei
crystallinam fuisse. Mystice autem Noe, vir
justus et perfectus nomine et actu, Christum significat.
Interpretatur enim requies, quia electos suos
finitis laboribus saeculi hujus ad aeternam Christus
perducturus est requiem. Qui vere solus et justus et
perfectus est, de quo Apostolus: Ut sit ipse justus et
justificans eum qui ex fide est [(Rom. III, 26)]
. Potest
etiam Noe typum tenere praepositorum in Ecclesia
sive etiam totius familiae Christi, membrorum videlicet

ejus qui per lignum crucis et aquam baptismatis
salvantur. Arca vero sancta est Ecclesia quae de
lignis levigatis, hoc est, sanctis in aeternum victuris
construitur. Et sicut in arca diversa erant genera
animalium, sic in Ecclesia diversa sunt hominum
genera. Ostium in latere vulnus significat in latere
Christi, de quo ipsa Ecclesia una cum sacramentis
constat sanguinis et aquae.
Vers. 19. Ex cunctis animantibus bina induces in
arcam. Quaeritur de minutis animantibus, non solum
quales sunt mures et stelliones, sed etiam quales
sunt muscae, et scabriones, et scarabei et pulices,
si in his hic numerus poterit conservari. Sed
sciendum quia illa quae non coitu generantur, sed
humore terrae vel ex quacunque cadaverum aut aliarum

rerum corruptione nascuntur, non necesse fuit
contineri in arca. Nam et hoc intelligendum innuitur,
cum dicitur: De volucribus juxta genus suum,
et de jumentis in genere suo. Illa quoque quae in domibus
versantur, sicut pulices, mures, muscae, non
necesse fuit in his hunc numerum observari, quae
intelliguntur tunc plura in domibus fuisse. Sed et
illa animalia quae ex commistione diversi generis
nascuntur, sicut muli et burdones et caetera talia,
non est dicendum fuisse in arca. Item quaeritur de
his animantibus quae in aquis et in terra communiter
vivunt, utrum fuisse credantur in arca, aut si
non fuerunt, quomodo vivere potuerint sicut lutri et
vituli marini. Sed de his credi potest quod extra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.