PL 131, col. 77
Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne
Olympum montem, cujus tanta altitudo ut nulli venti
ibi flare, nullae nubes cacumen ejus valeant operire.
Sed qui hoc fatentur non attendunt quia mons ipse
terra est. Terram autem scimus corpulentiorem
esse aqua. Ubi ergo terra gravior ascendere potuit,
cur non hoc levior aqua potuerit?
CAPUT VIII.
Vers. 1. Adduxit spiritum. Id est ventum, vel, ut
quidam volunt, solem, sive Spiritum sanctum debemus
accipere de quo in principio dicitur: Spiritus
Domini ferebatur super aquas. Qui enim in principio
ferebatur super aquas, ut eas in unum congregaret,
ut appareret arida, ipse nunc sua et totius Trinitatis
voluntate adductus est super terram, ut a pervasione
aquarum eriperet eam, et eis pristinam pulchritudinem
et fertilitatem redderet.
Vers. 8. Emisit corvum et columbam post eum.
Septuaginta dicunt quia corvus emissus, non est
reversus ad arcam. Aut enim aquis interceptus est
et necatus, aut cadaveri aquis supernatanti inhaesit,
et propter gulam periit. Neque enim terra jam siccata
erat, quia de columba dicitur quia cum non
inveniret ubi requiesceret pes ejus. Allegorice diximus
superius arcam Ecclesiam significare quae trecentorum
cubitorum fuit longitudinis, quia sancta Ecclesia
in fide Dominicae crucis et passionis salvatur.
Longitudo enim trecentorum cubitorum passionem
Domini significat. Nam et littera Tau quae hunc exprimit
numerum, figuram habet crucis. Latitudo
quinquaginta cubitorum resurrectionis Christi gloriam
designat quae quinquagesima die Pentecostes
per apostolos praedicata est, cujus spe dilatatur Ecclesia.
Altitudo vero triginta cubitorum significat
eamdem Ecclesiam per tres mundi partes dilatandam,
Africam, Asiam, Europam. Denarius enim ter
ductus in trigesimum numerum consurgit. Haec Ecclesia
continet pariter corvum et columbam, hoc
est, bonos et malos. Sed corvus de arca emissus
non revertitur, quia reprobi licet gremio Ecclesiae
per fidem contineantur, tamen cupiditatibus et illecebris
saeculi inhaererentes pereunt. Columba vero
rediens ad arcam portat ramum olivae virentibus
foliis in ore suo, quia sancti simplicitate gaudentes
manus pacis in ore portant, et cum Psalmista dicunt:
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus [(Psal. CXIX, 7)]
.
Vers. 14. Mense secundo. Id est Maio. Septima et
vicesima die mensis. Intueamur diligentius hunc locum.
Diximus superius Noe annum fecisse in arca,
et ipsa die qua ingressus est egressum fuisse. Ingressus
autem septima decima die mensis secundi:
nunc dicit quia egressus est septima et vicesima die
mensis ejusdem. Sed sciendum est quia si praesenti
diei addas undecim, qualis hodie luna est talis est
post annum ipsa die. Ergo quando Noe ingressus est
decima septima luna, decima septima dies fuit secundi
mensis, et ideo post annum additis 11, fuit
vicesima septima dies, vel vicesima septima luna.