PL 131, col. 79

Commentarius in Genesim (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

vero primogenitus et Japheth minimus significant
eos qui in primitiva Ecclesia fuerunt, apostolos
videlicet et eos qui ex gentibus crediderunt. Medius
Cham Judaeos significat qui, nec primum cum apostolis,
nec postea gentibus fidem Domini recipere
voluerunt. Sem vero et Japheth nuditatem patris
sibi nuntiatam audire noluerunt, sed pallio operuerunt:
quia fideles mysteria passionis Christi non
cum Judaeis despiciunt, sed digna veneratione honorant.
Et bene pallium in humeris portant: quia ipsam
passionem non futuram exspectant, sed impletam
credunt.
Vers. 24. Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset.
Prophetico videlicet spiritu. Quae fecerat ei
filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan. Notandum

quod, non ipsum Cham, sed Chanaan filium
ejus maledicit, qui motus eorum interpretatur, a
quo postea dicti sunt Chananaei, quos Dominus ante
faciem filiorum Israel ejecit. Quod ergo Chanaan
maledicitur, prophetia erat: quia gens illa de loco
suae habitationis pellenda erat.
Vers. 26, 27. Benedictus Dominus Deus. Dilatet
Deus Japheth. De Sem fuerunt patriarchae et prophetae
caeterique Patres Veteris Testamenti: de
Japheth gentilium multitudo quae in Christum credit. Dilatatus est Japheth,
quia in ipsum crevit credentium
ex gentibus multitudo. Habitavit in tabernaculis
Sem, quia gratiam quam habuerunt priores Patres,
gentes in Christum credentes secutae sunt, et nunc
cum Abraham, Isaac et Jacob requiescunt, fidem et

bona opera illorum imitando. Sitque Chanaan servus
ejus Chanaan. Id est Judaei serviunt modo fidelibus
ex utroque populo, quia libros divinarum Scripturarum
non sibi, sed illis custodiunt, et quasi scrinarii
sunt eorum.
CAPUT X
Vers. 2. Filii Japheth. Commemorat modo gentes
septuaginta duas quae a tribus filiis Noe disseminatae
sunt post diluvium. Et primum dicit de Japheth minore,
de quo nati septem filii qui tenuerunt septentrionalem
regionem a Tauro et Amcino montibus
Ciliciae et Assyriae. Gomer, ut Josephus dicit, ipsi
sunt Galatae qui Latine Gallograeci dicuntur. Magog
quos quidam putant Massagetas. Madai Medi, Javan
Jones, qui et Graeci, a quibus Jonium mare et quinta

eorum lingua Jonica dicitur. Tubal Iberes quos Hispanos
dicimus, Meosoch Cappadoces quorum hodieque
metropolis civitas Mazaca dicitur. Thiras Thraces.
Vers. 3. Filii Gomer Ascenez. Quos Graeci Reginos
vocant. Riphath Paphlagones. Togorma Phryges.
Vers. 4. Javan filii, Elisa, a quo Elisei, id est, Graeci
qui et Hellades appellantur. Tharsis Cilices quorum
civitas est Tharsus nobilis Paulo apostolo inde nato. Cetthim
Cithii quorum hodieque civitas Cithium
appellatur, Dodanim Rhodii.
Vers. 5. Unusquisque secundum linguam. Hoc per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.