PL 131, col. 866

De dedicatione ecclesiae (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne · Homiliae (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne

sui admirabuntur potentiam in damnatione malorum
et clementiam in liberatione bonorum. Neque enim
vel nunc in sanctis angelis terror est excrucians,
attamen Ezechiel conspiciens agmina coelestia dicit
de eis: « Cum fieret vox super firmamentum stabant
animalia et demittebantur pennae eorum. » Qui
enim sensus cogitare potest substantiam Dei sine
magno horrore mentis, cum dicat Apostolus: « Pax
Dei quae exsuperat omnem sensum? » Quem ergo
nullus sensus praevalet cogitare, restat ut qui de eo
cogitat non sit prorsus liber ab omni terrore. Procedit
deinde pontifex solemniter et fit officium cum
laetitia, quia, judicio peracto, videbitur facie ad
faciem, non per speculum et in aenigmate sicut per
prophetam dicitur: « Laetitia sempiterna erit eis. »

orbis. Et ne nos ignari essemus illius loci quo ipse
erat venturus ideo subjunxit, « ubicunque fuerit
corpus, illic congregabuntur et aquilae. » Et est sensus:
ubi ergo corpus assumptae humanitatis potentia
divinitatis sublevavero in coelum illuc congregabuntur
aquilae, id est animae electorum. Et pulchre
animae electorum aquilis assimilantur, quoniam sicut
aquilae semper alta penetrant, sic et animae electorum
ima et terrena despiciunt et coelestia appetunt;
unde Dominus dicit de Job: « Nunquid ad
imperium tuum sublevabitur aquila? » Spirituales
namque viri humilitatem et passionem Domini imitando
pulchre aquilae vocantur, quia quasi de ejus
corpore satiantur; quod corpus etiam cadaver dicitur,
quia per mortem cecidit, cadaver enim dicitur

a cadendo. Nonnulli vero hanc sententiam ita
intellexerunt historialiter: « ubicunque fuerit corpus,
id est ubicunque fuerit corpus meum crucifixum, et
ubi hostiae offeruntur, illuc congregabuntur aquilae, id
est Romanorum milites. Quid est enim quod Dominus
dicit, « statim autem post tribulationem dierum illorum
sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; » quid
enim magni est quod Dominus haec signa secundum
suum adventum dixit praecedere, cum multoties
haec signa etiam ante primum suum adventum facta
fuisse legantur in libris gentilium et philosophorum
dictis? Aut cur dicit solem et lunam esse
obscurandam, et stellas casuras de coelo, ut stellae
adeo fixae maneant ut cadere nullo modo possint?
Quomodo enim sol obscurabitur, et luna non

dabit lumen suum, cum Isaia loquens de futura
resurrectione dicat: « Erit lux lunae ut lux solis,
et lux solis septempliciter ut lux septem dierum? »
Congruentius ergo hoc dictum intelligi potest de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.