PL 132, col. 507

Excerptum in gestis pontificum S. Virdunensis ecclesiae (Bertarius Virdunensis),

Reverentissimo et sanctissimo seniori meo domno
DADONI, Virdunensis Ecclesiae inclyto
episcopo, BERTARIUS vester presbyter devote pro
vobis orando felicitatem aeternam in Christo.
Quoniam vestro tempore per triginta et sex annos
vestro bono studio et inclyta fama nobis multa venerunt
prospera, nunc autem, peccatis nostris exigentibus,
principalis ecclesia nostra igne succensa, libri
et memoriae sanctorum Patrum nostrorum ex
magna parte eidem flammae sunt traditae, ne autem
penitus oblivioni traderetur antecessorum vestrorum
sacrosancta memoria, venerabile studium et operatio
sancta: licet infirmitate et tristitia attritus, quae de
sanctis antecessoribus vestris legi et a fidelibus audivi,
breviato sermone comprehendere commodum

duxi, vobis quidem gratum, posteris autem utile.
1.
Legimus in ista ecclesia, quae est in honore
sanctae Dei Genitricis constructa, jam praecessisse
triginta episcopos, quorum primus sanctus
Sanctinus vocatur. De quo quod sentimus notare
hic studuimus. Nam legimus quod sanctus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.