PL 132, col. 549

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne

qui aliis vacans negotiis librum illum, ubi ea scripta
sunt, aut non legit, aut certe legendo neglexit.
Caeterum nos nequaquam dubitare debemus, virum
istum in omnibus Christianae religionis studiis fuisse
exercitatum, utpote qui inter tam pretiosas Ecclesiae
Dei lucernas, quae his diebus sive in Anglorum,
sive in Galliarum gente mirifice coruscabant, ovium
Christi pastor a sacratissimis ipsis ordinari promeruit.
Nam nisi esset pastorali exercitio pleniter instructus,
nullo modo ejus custodiae, tantae gregis
Christi copiae crederentur. Porro nisi esset miles
quodammodo veteranus, et in agone martyrii fortis
et imperterritus, nequaquam in acie Christi summus
tribunus, nequaquam primipilus legis divinae constitueretur
exercitus. Verum his allegorice praelibatis,

moraliter quoque nos aperire oportet quae
sint exercitia, quibus inexpugnabilem istum militem
praeclarum fuisse non dubitamus. Quod quidem
in Pastoralibus primo est demonstrandum, in quibus
sive leo saeviens, sive lupus insidians, non modicum
Christi ovibus detrimentum important: ubi si
pastor pervigil aut insidias caverit, aut rapinam
fortiter resistendo excusserit, salvo grege ad caulas
Dominicas remeabit. Si autem in quotidiano praecinctu
positus arma nunquam deposuerit, sed vel
de castris hostem repulerit, vel in campo aperte
dimicans rite triumphaverit, intra sanctae civitatis
moenia post haec tutissime imperabit.
4.
Quae nimirum utroque beatissimum Switbertum
fecisse non ignoramus. Nam dum in Ecclesia

praesulatus officium gerens, fratres suos sive a deceptoriis
persuasionibus retraheret, sive a contentionibus
publicis revocaret, quasi leonem ferocissimum, et
quasi lupum callidissimum, a grege Dominico excludebat.
Cum vero aut regum potentia pressos, aut
qualibet principum crudelitate vexatos gladio verbi
Dei scutoque fidei a tyrannica persecutione defenderet,
profecto tanquam dux egregius milites suos
ad castra incolumes reducebat. Itaque si nosse desideras

1.
Quotiescunque, dilectissimi fratres, sanctorum
Dei memoriam ad laudem et gloriam nominis ipsius
agimus, toties a peccatorum nostrorum sepulcris
resurgimus. Reviviscit enim tunc quodammodo fides
nostra, et rediviva innovatur dulcedine vox nostra
per officia labiorum nostrorum, ac per hoc
sit in nobis quod dicit Apostolus: Renovamini spiritu
mentis vestrae, et induite novum hominem [(Ephes.
IV, 23)]
. Quid namque est aliud male mori, in sepulcro,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.