PL 132, col. 730

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

Macharii Sequanae ripas, et castra beatum
Germanum circa teretem componere vallis
Commixto lapidum cumulo glebisque laborant.
Post montes et agros, saltus, camposque patentes
Ac villas equites peragrant peditesque cruenti,
Infantes, pueros, juvenes, canamque senectam,
Atque patres natosque necant, necnon genetrices:
Conjugis ante oculos caedem tribuere marito,
Conjugis ante oculos strages gustat mulierem,
Ante patrum faciem soboles necnon genitricum!
Efficitur servus liber, liber quoque servus,
Vernaque fit dominus, contra dominus quoque verna.
Vinitor agricolaeque simul cum vitibus omnes
Ac tellure ferunt crudeles mortis habenas.
Francia jam dominisque dolet famulisque relicta,
Heroe gaudebat nullo, lacrimisque rigatur.
Nulla domus stabilis vivo regitur dominante.
A tellus opulenta gazis nudatur opimus,
Sanguivomis, laceris, atris, aedacibus aequo
Vulneribus, praedis, necibus, flammis, laniatu,
Prosternunt, spoliant, perimunt, urunt, populantur
Dira cohors, funesta falanx, cetusque severus.
Posse favebat eis actutum, velle quod ipsum
Omnia se visum gestabant ante cruentum.
Valles diffugiunt humiles, tumidi prius Alpes,
Arma, simul diamant lucos cum corde fugaci.
Nemo patet, fugiunt omnes, heu! nemo resistit.
Sic decus a regni pro posse tulere venusti,
Sic celebris specimen cimbis portant regionis!
Terribiles inter acies tamen adstitit acta
Parisius ridens media inperterrita tale.
Ergo bis octonis faciunt mirabile visu,
Monstra rotis ignara, modi compacta triadi,
Roboris ingentis, super argete quodque cubante
Domate sublimi cooperto. Nam capiebant
Claustra sinus archana uteri penetralia ventris
Sexaginta viros, ut adest rumor, galeatos.
Unius obtinuere modum formae satis amplae
Completis autem geminis, ternum peragendo
Mittitur arte fala vexare falarica binos
Artifices nervis jaculata uno quoque plectro.
Sic nobis loetum primi meruere paratum;
Mox monade necata obiit saevissima dias.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.