PL 132, col. 734

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

Vah! multosque terunt Danos, plures quoque peltas.
Immunis clipeus fractu nullus fuit hictus,
Quem talis tetigit, non ullus morte misellus.
Ast infelices foveas supplere falanges
Nequiquam tendunt, potuere replere nec ullam.
Nitebantur enim arietibus pessumdare turrim;
Quos quoniam nequeunt aequis deducere campis,
Corripiunt ternas rabidi kimbas satis alta
Frondivagis equidem silvis gravidare flagrantes,
Postremum Vulcanus eis inponitur ardens.
Flammivomas oriens dimittit eas pedetemptim,
Anguinisque trahebantur ripas secus ipsae
Ad pontem, seu conspicuam conburere turrim.
Silva vomit flammas, arent latices pelagique,
Terra gemit, virides herbae moriuntur ab igni;
Lemnius atque potens Neptuno stat pede trito,
Regna poli furvus penetrat, nubesque peragrat.
Hinc tellus et ager, limfae caelique cremantur;
Urbs luget, speculaeque timent, et menia deflent;
Heu, quam magna oculis manant lacrimosa beatis
Flumina! Dant pulchri juvenes, sed et alba senectus,
Merentes gemitus, matresque jubas laniando
Terga dabant siccae, crinesque per arva revolvunt--
Hae colafis nudata suis jam pectora tundunt.
At secuere genas aliae lacrimis madefactas!
Tum trepidant cives, cunctique vocant celebrandum
Germanum: Miserere tuis, Germane, misellis! --
Parisius praesul fuerat sanctissimus olim,
Inlustrabat eam cujus venerabile corpus--
Menia Germani nomen recinunt, et in omni
Exclamat miles specula primique virorum:
O famulis, Germane, tuis succurrere disce!
Littora seu liquidi laticis pelagus ciaet altum,
Sidereosque thronos quibus emicat, ut jubar almus
Verberat innumerus, echo comitante, boatus;
Germanum respondet et urbs vocitantibus ipsum.
Concurrunt matres pariter juvenesque puellae
Ad Sancti tumulum, suffragia poscere grata.
Infelix et ob hoc populus subiit nimis alta
Gaudia, subsannans cives Dominique catervam.
Scuta dabant alapis reprobo risu saturatis,
Argutoque tument horum distenta boatu
Guttura, et, urbanis plangentibus, aera magno
Implentur sonitu, clamore minus nihil amplo,
Vox auditur in excelsis, et luctus in aethris!
At Deus omnipotens omnis fabricae raeparator
Orbis, adest praecibus Sancti rogitatus, et ipse
O Germane, venis humili succurrere plebi
Auxilio, lapidumque salire struem super altam
Flammivomas puppes, pontem ne lederet ulla,
Ipse coegisti, pontem sustentat is agger.
Continuo Domini populus descendit ad ignes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.