PL 132, col. 749

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

Pax communis abit, foedus pessumdatur omne.
Continuo cuncti torvos disquirere cives
Urbe, foro, currunt, aliqui si forte paterent.
Euax, inveniunt quingen, plagisque trucidant.
His miscuit praestans Ebolus Mavortius abba,
Ni cupidus nimium, lascivus, et omnibus aptus;
Nam pulchre nituit studiis, quae gramma ministra
Foederis antistes causa permisit abire
Anschericus tentos, potius concidere debens.
Inde feri Meldis feriunt, urbem quoque vallant.
[( An. 888.)] Interea Karolus, regno vita quoque nudus,
Viscera Opis divae conplectitur abdita tristis,
Laetus Odo regis nomen regni quoque numen,
Francorum populo gratante faventeque multo
Ilicet, atque manus sceptrum, diademaque vertex.
Francia laetatur, quamvis is Nustricus esset,
Nam nullum similem sibimet genitum reperire
Nec quia dux illi Burgundia defuit, ejus
Nustria ad insignis nati concurrit honorem.
Sic uno ternum congaudet ovamine regnum.
Praeterea astutos petiit praeceps Aquitanos;
Mox sibi subjectis, Francorum regna revisit,
Moenia Meldis adhuc Danis stipantibus urbis,
Cui praesul fuerat residens in ea Segemundus,
Praesulis Anscherici Tetbertus, belliger heros,
Germanus, consul. Minime Delius neque Febe
Apportabat ei spatium, juge sed sibi bellum
Undique constat, eisque tamen per multa resistit.
Perdidit innumeros, quotiens ex agmine saevo
Exiliens, citra muros pessumdare tetros.
Flamina quot tulerat telis, orare nequibo.
Pro dolor! armipotens inter mortalia defit
Arma ruens, nunquam sibi principe subveniente,
Exitiumque polis posthac cum praesule capto
Passa luit; regi hinc felix micat omen Odoni!
[( Ad oram cod., HYRONIA.)]
[( An. 889.)] Denique Luteciae revolant ad culmina tutae.
Convocat huc omnes proprios per regna morantes,
En, sine jam numero numerum praestans Odo nectit.
Francigeni approperant alta cum fronte superbi;
Calliditate venis acieque, Aquitania, linguae,
Concilioque fugae Brugun- adiere -diones.
Sessio fit non longa satis frustrata triumpho.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.