PL 132, col. 765

Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne

pedes pauperum. Et in ista die fecit Dominus
coenam cum discipulis suis, hoc est manducavit et
bibit cum suis discipulis. Et in ista die consecravit
Dominus prima vice de pane suum corpus, et de
vino suum sanguinem. Et in ista die cessavit Vetus
Testamentum, et accepit finem lex Judaeorum. Et
in ista die incipit Novum Testamentum, hoc est
Evangelium. Et hodie incoepit religio Christianorum
in ipsa coena Domini. Et hodie in ista die debent
omnes episcopi consecrare, hoc est benedicere
chrisma, unde nos facimus novellos Christianos. Et
hodie debent lavari ecclesiae, et altaria, et illa sancta
vasa quae sunt in ecclesia. Hodie gaudet sancta
mater Ecclesia recipere, et reconciliare sibi suos
filios, hoc est, Christianos, quos emisit foras pro

illorum culpis. Et in ista die, fratres, videmus nos,
quia propterea venistis ad istam matrem Ecclesiam,
ut possitis habere ipsam reconciliationem quam
perdidistis propter vestra peccata, et qua vos possitis
absolvi ab omnibus vestris peccatis.
Vere, fratres charissimi, hoc debetis scire unde
fuit incoeptum hoc exemplum, ut episcopi peccatores
homines ejicerent de ecclesia in capite jejunii, et
iterum post completam dignam poenitentiam reciperent
ipsos peccatores in ecclesia. Nam quando
noster Dominus, qui est Deus omnipotens, fecit
primum hominem Adam, totum illum fecit sanctum,
et justum et immortalem. Sanctitas autem et justitia,
et immortalitas fecerunt ipsum Adam habere imaginem
et similitudinem Dei. Et propterea dixit Deus

antequam crearet Adam: « Faciamus hominem ad
similitudinem nostram [(Gen. I, 26)] , » hoc est faciamus
hominem sanctum, et justum et immortalem.
Et istam suam imaginem nos commendat Dominus
habere, quando dicit in Evangelio: « Estote sancti,
quia et ego sanctus sum [(Lev. XI, 44)] . » Et in alio
loco dicit: « Estote misericordes, sicut et Pater
vester misericors est [(Luc. VI, 36)] . » Ergo quia Deus
tam bonum et tam sanctum fecit Adam, propterea
legimus, « quia misit eum in paradisum ut operaretur,
et custodiret illum [(Gen. VII, 15)] . » In ipso
autem paradiso dedit ei Dominus omnem gloriam.
Ibi videbat angelos, et loquebatur cum illis; et nunquam
moreretur si non peccasset. Ibi audiebat Dominum
secum loquentem, et talem obedientiam sibi

commendantem, ut nunquam comederet de ligno
scientiae boni et mali. In ipsa vero hora qua peccavit
Adam, ejecit eum Dominus, qui est Episcopus episcoporum,
foras de paradiso; et dixit illi: « In sudore
vultus tui vesceris pane tuo [(Gen. III, 19)] . » Et
postquam fuit Adam ejectus de paradiso, quid fecit?
Certe longam poenitentiam fecit per sexcentos annos,
et eo amplius. Ad ultimum vero post suam mortem
missus est in carcerem infernalem, ubi longo tempore
planxit et doluit, quia propter suum peccatum
perdiderat paradisum, et tam grandi tempore fuit
ibi dolens et poenitens, donec Dominus noster Jesus
Christus, qui est pontifex pontificum, absolvit eum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.