PL 132, col. 778
Sermones (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne
iniquitatem, sic devotant plebem, ut cibum panis [(Psal. LII, 5)] .
» Unde et pius idem pastor noster
Christus Dominus benigna consolatione nos confortat
dicens: « Noli metuere, pusillus grex, quia complacuit
Patri nostro dare vobis regnum [(Luc. XII, 32)] . »
Ergo, fratres, unanimiter simus patientes ad omnes
tam hospites quam hostes. Nam vir habens patientiam
omnia superare vitia potest facile, agia teste
Scriptura. Sic revera civitatem Dei quae est in nobis,
hoc est Christianitatem cruore nostri Redemptoris
fundatam valebimus omni tempore excolere, sacrisque
excubiis custodire, piisque moribus ornare, auxiliante
nobis eodem Domino nostro Jesu Christo,
qui est principium et finis omnium, cum Patre et
Spiritu sancto regnans per omnia saecula saeculorum.
Amen.