PL 133, col. 107

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

imaginem primi hominis Adam, ita nobis
secundi Adam novi hominis vultus referendus est.
Sequitur ex eodem loco sensus anagogicus, id est,
sensus reductivus a terrestribus ad coelestia. Continetur
ubi dicit esse Israelem Dei, et Israelem carnis,
id est, ut sicut filii Abrahae illius haeredes
fuerunt secundum carnem, in obtinenda terra quam
promiserat illi Deus, ita etiam filii Dei erunt haeredes
regni sui secundum spiritum in obtinenda promissione
vitae aeternae, quae est terra viventium.
Confirmatur iste sensus ab apostolo Paulo [(Rom. VIII)] ,
ubi dicit electos Dei fore glorificandos. Quintus sensus
est typicus. Ex hoc ipso loco, id est, in persona
una, alius personae repraesentativus. Ita autem se
habet. Sicut Abraham habuit duos filios, ita Deus,
cujus Abraham fuit typus, habet duo foedera spiritualis
contubernii cum hominibus, ex quo nascantur
liberi diversi, secundum foedus legis, servi, quorum
typus fuit Ismael, et illius soboles perpetuo serviens;

et secundum foedus Evangelii nascuntur liberi, quorum
typus fuit Isaac, et suae propagines libertate
pietatis donatae in regnum Dei. In quo etiam successit
alter typus suimetipsius cum Deo, Jacob cum electis,
Esau vero cum reprobis. Confirmatur iste sensus
a Christo Domino, ubi dicit de Joanne Baptista: Si
me vultis recipere, ipse est Elias. Atqui non erat Elias
nisi typicus, nam rejicienda est metempsycosis Pythagorica,
qua opinione falsa laborabant etiam aliqui
ex Judaeis. Sed ideo est typicus Elias, quia in
spiritu et virtute Eliae, hoc est eadem qua Elias, reparavit
populum per baptismum suum, ad excipiendum
Messiam suo tempore. Sequitur sextus anaphoricus
Cum juxta capacitatem parvitatis meae sedulo
lectioni sacrae operam darem, quadam die manibus
parvitatis meae liber adhaesit, a beato Gregorio
editus in historia sanctissimi Job. Is etenim doctor
egregius divino afflatus Spiramine, atque de fonte
potatus superno, ceu rutilans flumen in praefati viri
Historiam diffundens, tanto eam facundo protelavit
eloquio, ut ex ea velut clarificos soles, triginta et
quinque ederet libros, quos in codicibus sex arctare
decrevit. At dum ego ex his primam legendo
percurrerem partem, nimio accensus amore, pellectusque
ita est animus dulcedine quadam, ut totum
sagax vellet, si posset, mandere librum. Sed quoniam
prae ubertate eloquentiae praefati viri, velut
parvulus lacte suetus, illo quo fortes aluntur coepi

deficere cibo. His etenim mirabilis doctor divinis
nimbibus auctus [imbribus auctus], studuit luculento
enodare affatu, eaque in exponendo menti
occurrentium sententias Patrum. Ex quibus protensis
numerosa in praefatam historiam contraxit
volumina, quas nempe norunt quibus sacra non
latet Scriptura a sancto viro Paterio nomine mirabili
opere abstractas, propriisque voluminibus
redditas, lucida sibi reposuisse volumina. Ex quibus
et ipse ante biennium in Regnorum libro aggregatis
omnibus Patrum sententiis, maxime autem
sanctissimi Patris Gregorii, unum quem non puto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.