PL 133, col. 116

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit
abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia
cordium [(I Cor. IV, 5)] . » MYSTICE. Deo benedicere
est, id est maledicere, de ejus munere sibi gloriam
praebere. Unde apostolis redeuntibus a praedicatione
Dominus pedes lavit, quia plerumque in bono opere
pulvis pravae cogitationis sumitur. Quod dicit, ne
forte, nostram ignorantiam suscipit, ut illud: « Filius
hominis veniens, putas inveniet fidem super terram? » [(Luc. XVIII, 8.)]
MORALITER. Filii in cordibus
Deo maledicunt, cum recta nostra opera non rectis
cogitationibus prodeunt, cum se mentes nostrae de
se aestimant habere quod sunt, cum de bonis operibus
propriam laudem quaerunt. Sequitur: Sic faciebat
Job cunctis diebus. - Scriptum quippe est:

« Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [(Matth. X, 22)] .
» In sacrificio sancta actio, in cunctis
diebus constantia sanctae actionis exprimitur. MYSTICE.
Sine intermissione holocaustum Redemptor
noster immolat, quia sine cessatione Patri suam
pro nobis incarnationem demonstrat, quae nostrae
oblationis emundatio est. MORALITER. Incassum bonum
agitur, si ante tempus vitae deseratur. Hinc
reprobis dicitur: « Vae his qui perdiderunt sustinentiam [(Eccli. II, 16)] .
» Hinc electis Veritas dicit:
« Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus
meis [(Luc. XXII, 28)] . »
LIBER SECUNDUS.

eum etiam vidit, ut illud: « Oculi Domini contemplantur
bonos et malos [(Prov. XV, 3)] . » Visus est,
sed non vidit, ut caecus a radiis solis perfunditur,
cum lumen ejus ipse non videat. Cui dicitur: Unde venis?
Nescire Dei reprobare est, ut illud:
« Nescio vos [(Matth. XXV, 12)] . » ALLEGORICE. Quadam
die venisse Satan dicitur, non quod apud Deum
cursus temporis mutatione diei noctisque varietur,
sed sacra Scriptura temporaliter editis loquens, temporalibus
utitur verbis. Ea quippe vi justitiae immundus
spiritus penetratur, quia videlicet mundorum spirituum
corda replentur. In die enim Dominus Satanam
vidit, quia vias ejus in sapientiae suae incarnatione
corripuit. Unde venis? dicere est occulti hostis insidias
detegere. Filii Dei electi sunt omnes, qui ad

aeternae patriae vocationem Deo collecti sunt, qui
divinitatis praesentia intrinsecus assistebant. MORALITER.
Inter filios Dei etiam adest, quia plerumque
bonis nostris cogitationibus, quae in corde nostro
adventu sancti Spiritus operatione seminantur, antiquus
ille callide se subjungit inimicus, ut bene cogitata
perturbat. Unde venis ei dicere est ejus nobis
insidias declarare. Sequitur:
VERS. 7. Circuivi terram et perambulavi eam. - Satan
ergo laborans terram circuit; quia quietus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.