PL 133, col. 135

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne

perfruuntur? Quod vero apud nos valet baptismus, hoc
egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides; vel pro
majoribus virtus sacrificii, vel mysteria circumcisionis.
Scriptum est: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum, et reliqua [(Psal. L, 7)] . » Veritas autem
dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto non habet vitam aeternam [(Joan. III, 5)] . »
Quid est quod quiescere se asserit, si a reatu originalis
culpae nequaquam divina eum sacramenta liberassent?
Sequitur: Cum regibus et consulibus terrae. - Quis
ignoret quod reges et consules a solitudine
procul sint, vel quam difficile ad requiem tendant?
Ut illud: « Judicium durissimum in his qui praesunt
fiet [(Sap. VI, 6)] . » Et illud: « Cui multum donatum
est, multum quaeretur ab eo [(Luc. XII, 48)] . » Sequitur:
Aut cum principibus qui possident aurum.
- Rarum
valde est ut qui aurum possident ad requiem
tendant. Cum Veritas dicat: « Difficile qui pecunias
habent intrabunt in regnum coelorum [(Matth. XV, 23;
Marc. X, 25)] . » Quia igitur verba haec in superficie a
ratione discordant, ipsa jam littera indicat. Sed
quid est quod David, qui retribuentibus mala non
reddidit [(Psal. VII, 5)] , Gelboe tamen montibus maledixit? [(II Reg. I, 21.)]
Quid moriente Saul montes
Gelboe peccaverunt? Hac ergo et aliis sacrae Scripturae
maledictionibus discimus, quid apud beatum
Job in voce maledictionis inquiramus. Ne quem
Deus post verbera remunerat; lector redarguere
non intelligens praesumat. Sed sciendum est quod
Scriptura duobus modis maledictum memorat. Aliud

videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter
profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Hinc
scriptum est: « Benedicite, et nolite maledicere [(Rom. XII, 14)] ;
» et: « Neque maledici regnum Dei
possidebunt [(I Cor. VI, 10)] . » Illinc: « Maledicta
terra in opere tuo [(Gen. III, 17)] . » Hinc pensandum
est, quia cum sancti viri maledictionis sententiam
proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitia
examinis erumpunt, ut Petrus Simoni, ut Elias
quinquagenariis. Sed nec illud praetereundum est
cur dicit, post haec, post illa, videlicet quae ei acciderunt.
Nimis itaque incongruum est, ut suspicemur
eum nullo instigante, nullo pulsante, ex impatientia
ad vocem maledictionis erumpere, quem nimirum
novimus inter tot verbera magna Creatoris praeconia

humili mente reddidisse. ALLEGORICE. Pereat dies
in qua natus sum. Per diem nativitatis, omne hoc
tempus nostrae mortalitatis intelligi potest. Quisquis
igitur jam diem aeternitatis videt, aegre diem mortalitatis
suae [sustinet] videt. Et notandum quia non
ait: Pereat dies in qua conditus, sed in qua natus
sum. In die quippe justitiae homo est conditus, sed
jam in tempore culpae natus. Ac si aperte dicat:
Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat.
Sed quia duobus modis perire dicimus, vel
cum optamus aliquid ut non sit, vel cum optamus
ut male sit, liquido hic ostenditur, quia dies iste
non ita ut non sit, sed perire optatur, ut male sit,
unde et paulo inferius dicitur: Obscuret eum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.