PL 133, col. 309
Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne
oculis occultus, quasi in parte alterius regionis vivit.
Iniquus ergo sterilem pascit, et viduae benefacere
negligit, quia carnis desideriis serviens, curam
animae vitamque contemnit. Caro quippe non solum
sterilis, sed etiam quae non parit dicitur, quia suo
sensu bonas cogitationes gignere nec in ultimis
valet. Quod tamen intelligi de haereticis etiam
praedicantibus potest. Unusquisque namque praedicator
erroris dum plebem extra unitatem Ecclesiae
positam docet, profecto sterilem, et eam quae parere
non valet, pascit; quia ei usum sui laboris
impendit, quae spiritales fructus nequaquam reddit. Bene autem viduae non facit,
quia videlicet sanctae
universali Ecclesiae, cujus vir adversa mortis pertulit,
vivere ac deservire contemnit. Viduae enim benefacere
est, in ejus quae morte viri sui atteritur,
consolatione laborare. Saepe autem praedicator erroris
hujus mundi divitibus jungitur. Unde subditur:
VERS. 22. Detraxit fortes in fortitudine sua. - In
fortitudine quippe suae pravitatis fortes quosque detrahit,
cum per sui erroris astutiam mundi hujus.
potentes rapit, quos contra per Paulum dicitur:
« Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia [(I Cor. I, 27)] .
» Fortitudo autem perversi praedicatoris
est, elata scientia locutionis, qua inflatus caeteros
despicit, atque in contemptu omnium quasi
singulariter apud se peritus intumescit. Sequitur: Et cum steterit non credit vitae suae.
- Stat in hoc
mundo perversus quisque praedicator, quousque terreno
vivit in corpore, sed vitae suae credere renuit,
quia de Deo vera cognoscere contemnit. Vitae enim
suae crederet, si Conditoris sui substantiam recte
sentiret. Nam perversus quisque etiam si rectam
fidem in sinu Ecclesiae tenere videatur, stat, et vitae
suae non credit, quia recta quidem sunt quae per
fidem de Conditore intelligit, sed tamen fidei opera
contemnit, et incredulitatis redarguitur, quia ab eo
quod se ostendit credere vivendo reprobatur. Hinc
enim per Joannem dicitur: « Qui dicit se nosse
Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est [(I Joan. II, 4)] .
» Sequitur:
VERS. 23. Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille
abutitur eo in superbiam. - Quisquis delinquit et
vivit, idcirco hunc divina dispensatio in iniquitate
tolerat, ut ab iniquitate compescat. Sed qui diutius
toleratur, nec tamen ab iniquitate compescitur, munus
quippe supernae patientiae percipit, sed reatus
sui vinculis, ex ipso se munere arctius astringit.
Hinc per Paulum dicitur: « An ignoras quia patientia
Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum
duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas
tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei [(Rom. II, 4, 5)] .
» Sequitur: Oculi ejus in viis sunt ejus. - Vias
enim suas intuetur peccator, quia sola cogitare,
sola cernere nititur, quae sibi ad commodum
temporale suffragentur. Hinc enim Paulus dicit:
« Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt
Jesu Christi [(Phil. II, 21)] . » Via namque elati superbia,