PL 133, col. 58

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

in dorso nostro, imposuisti homines super
capita nostra [(Psal. LXV)]
; abiens provolutus fratrum
pedibus, rogat ut eant, et vice sua eidem abbati veniam
petant; quod et factum est. Tandem admirans
Bernus [ al., Berno] abbas tantam in juvene patientiam,
mox eum convocat, et more regulae ipsam
commotionem benedictione sanat: atque posthinc
charior factus est illi.
34.
Erant autem fratres in eadem congregatione
mente et actione juvenes, quorum superius mentionem
fecimus. Hi vero unde proficere debuerant, inde
ad interitum ibant. Nam quoties locum occasionemve
reperire potuissent, diversas injurias et falsas
increpationes ei objiciebant. At vero vir pacificus
Odo seorsum eos ducebat, et innocens quasi
reus eorum pedibus se prosternebat veniam petens,
non tamen metu humano, sed amore fraterno, nimirum
ut patientia corrigeret quos videbat divinam incurrere
ultionem. Compescebantur tandem aliquando

ab ejus patientia: sed more labentis aquae protinus ad
propria revertebantur vitia. Illum namque quem
imitari debuerant, econtra insequebantur. Princeps
autem pestis hujus Guido dicebatur. Saepius enim cum
instigaret alter alium, ut ei convitiaretur; aiebat ille qui
mittebatur: Quid prodest quotidie haec agere, cum non
possimus eum nec fugare, nec ad contumeliam provocare?
Tu enim nosti quia doctior est nobis. Hactenus
enim quod ab eo discere volui, gratanter
insinuavit. Vereor, inquam, ne quandoque tantis
injuriis confractus incipiat retrahere postmodum invitus,
quod nunc sponte largitur. At ille: Non, ut
asseris, ita est. Talis enim frater Odo est, ut non
tantum ista aut similia, verum et pejora sustineat:
atque post haec quod volueris gratanter impendat.
Siquidem post modicum tempus divina ultione perculsi
sunt justo Dei judicio, quia non potuit eos
compescere fraterna correptio. Defuncto namque
Bernone, qui erat tunc ipsius monasterii pater, mox

deposito religionis habitu ad saeculum reversi sunt,
et teterrimum meruerunt postmodum obitum.
Miraculum de micis. Parentum conversio.
35.
Sane et hoc miraculum eo tempore inibi
factum fuisse pater noster narrare solet. Erat quidam
in eadem congregatione frater tali usus consuetudine;
nam, cum sederet ad mensam, totam mentem
suam lectione praeoccupabat. Die quadam contigit,
ut collectis ex more micis, priusquam
eas sumeret, abbas praefatus lectioni finem imponeret.
Sed ille quid ageret prorsus ignorabat. Nam
eas post finitam lectionem non audebat comedere,
nec dimittere ne casu perirent. Clauso vero pugillo
dignum esse censuit, ut cum post versum essent regressi,
reservandas fore patri monasterii. Factumque
est, ut ab oratorio regressi, mox se pedibus prostravit
patris. Qui cum interrogaretur cur veniam peteret,
et ille quod factum fuerat patula manu vellet
ostendere, omnes praedictae micae in margaritarum

species sunt conversae. Glorificantes igitur Dominum,
mirabiliter stupefacti sunt. Deinde praecepto
patris in quoddam ornamentum ipsius ecclesiae sunt
intextae. Ille autem de se, quasi de alio, haec solet
recitare. Ex illo jam tempore coepit infra se ipsum
aestuare propter genitorum suorum ereptionem,
quatenus eos posset ab hujus saeculi nexibus subtrahere.
Unde factum est, ut non multo post accepta
licentia ad patrem suum abiret, eumque ad monasterium
duceret, atque monachum ordinaret; matrem
vero indui fecit sacro velamine: cujus vitam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.