PL 133, col. 60

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

in Domino. Cumque circumdedissent eam sorores,
ut ejus spiritum orando protegerent, et cum
pene illam praemortuam tenerent, subito voce qua
poterat coepit dicere: Adjuvate me, obsecro, levare.
Interrogantesque eam cur haec diceret, Ecce, ait,
beatissimum Paulum apostolum video venientem,
et illi volo occurrere. Necdum verba compleverat,
et extendens brachia ut velocius surgeret, eadem
verba rursus repetebat. Caeterae autem eam insanire
putabant. Interea inquantum potuit, supra genua se
elevavit, et curvato capite benedictionem venienti
petiit his verbis: Benedicite, et mox quievit perpetue.
Qua de re nulli dubium fuit ab eo esse susceptam,
a quo fuerat visitata.
37.
Praevidens itaque pater Bernus honestissimum
virum fore futurum, promovit eum, et accersito
episcopo sine suo velle consecrare eum fecit sacerdotem.
De quo videlicet episcopo narrare solet pater
Odo, quia benedictum ab eo cibum nullus canis audebat

comedere; quod si casu contigisset, mox canis
moriebatur, veluti pro cibo aliquid gustasset
venenosum. Sed obsecro ut nullus me deroget pro
eo quod dixerim, quia absque suo velle consecratus
fuisset, ne forsitan qui hoc attentaverit facere, videatur
ex illis esse qui donum sancti Spiritus emere,
aut vendere non verentur. Ea itaque nocte, quam
suae ordinationis secuta fuerat dies, cum post noctis
soporem evigilasset, et nec sui consecrationem meminisset,
invenissetque circa collum suum (sicuti
mos est) stolam ab episcopo sibi collatam, protinus
se in lamentum dedit, velut magni ei aliquid accidisset
mali, atque per multum postea tempus prae
nimio pudore nesciebat qua fronte extra monasterium
posset egredi. Unde factum est, ut ad eumdem
episcopum pater Bernus mitteret eum reperta occasione
quadam. Cumque episcopus ille pro sua maxime
consolatione in longum sermonem de culmine
sacerdotii traheret, contigit ut de statu ecclesiae sermo

inter illos adfuisset. Tunc pater Odo ex Jeremiae vaticinio
flebilem illi de sacerdotibus coepit sermonem
exponere: quo videlicet expleto, coepit ille episcopus
rogare, ut eumdem sermonem ei describeret,
et libelli more componeret. Cui econtra Odo pater
protulit regulam in qua continetur, quod absque licentia
prioris nihil liceret monacho facere. At vero
isdem episcopus ob hanc causam perrexit ad monasterium.
Et quia erat praedicti patris solidalis amicus,
mox quod voluit obtinuit apud eum: deinde
praecepto illius tres libellos composuit ex Jeremiae
vaticinio, quorum videlicet textus per diversas jam
ecclesias est translatus.
Odo abbas electus invite.
38.
Per illud videlicet tempus exitiali languore
coepit decumbere pater Bernus. Mox vicinos episcopos
accersivit, et ab omni ordine se deposuit:
insuper et flebili voce se reum indignumque tali

ministerio proclamabat praefuisse. Rogabat inter
haec verba fratres, ut sibi quem vellent, patrem
eligerent. Tunc manibus fratrum pater noster captus,
et quasi violenter constrictus, ac proclamantibus
omnibus ut ordinaretur, coram abbate suo vi
est ductus. Et cum nec sic vellet cedere, et locum
pastoris subire; superatus est tandem episcoporum
excommunicatione. Ordinatus itaque ille, intra
modicum tempus pater Bernus migravit ad Dominum.
LIBER SECUNDUS.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.