PL 133, col. 65

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

fierent. Erant ante ostia domus eorum positae singulae
scutulae lauri baccis plenae. Statim unum ex
eis interrogavit, praedictas lauri baccas quanti venderent
pretii. At ille ignoro quid vile dixit; cui
pater noster respondit: Tace, noli dicere pretium
quod dixisti, sed dic tantos denarios. Ille vero ita
fecit: protinus vero mutuo tot accepit denarios, et
sic eos sub praetextu pretii sua benedictione muneravit.
Interea dum ego ejus observarem egressus,
vidi illum venientem post pusillum a longe, ac quasi
praecinctus miles ad bellum incedebat stipatus cuneis
pauperum: sed tamen tanta repletus exsultatione,
ut eo salutato more nostro, vix posset me
rebenedicere. Deinde finxi me interrogare, qui essent
qui eum ambiebant incedentes, vel quid quaererent.
At ille: Isti sunt, inquit, domestici Dei et
laboratores nostri. Ergo accelera, et redde illis
mercedem. Hoc peracto rursum interrogavi eum,
quid sibi opus essent tantae lauri baccae, aut unde

eas tulisset. Ille autem coepit nobis tanta et talia
verba dicere, quanta et qualia nunquam audivi ab
ineunte aetate, nec spero me ultra audire. Adeo
enim omnes exhilaravit, ut prae nimio gaudio ne
quis ex nostris suas lacrymas posset continere, ut
valeret alter alteri loqui. Necdum fuerant tersae
tanti lacrymae gaudii, conquiniscens ejus paternitati
coepi eum rogare, ut baccarum illarum sarcina nos
non oneraret, sed venditoribus eas remitteret. At
ille, non, inquit, faciam, quoniam vereor ne fortassis
post nos pretium remittant. Vix tandem id
obtinere potui, videlicet ostendendo illi sequestrationem
loci et longinquitatem itineris jam peracti.
Ipsa vero die praedixit mihi priorem fore futurum,
et multa alia quae mihi postea acciderunt. Deinde
coepit me instruere, quemadmodum inter caeteras
virtutes patientiam deberem obtinere; atque a se
ipso exordium sumens coepit exponere, quanta et
qualia ordinationis suae tempore a suis fratribus
pertulisset. Quod sane nunc non expedit scribere

propter sanctissimam eorum postmodum conversationem.
8.
Necdum peracto itinere, et antea quam funditus
nostra defecisset pecunia, obvium habuimus fratrem
nostrum Petrum presbyterum, qui tunc conversationis
gratia Romam veniebat: ex cujus substantia
nostra ditata est inopia, quia ab eo sumpsimus
ex quo iter nostrum perfecimus. Fiebat autem istud
duobus mensibus, Januario videlicet atque Februario.
Fuit autem iter nostrum per Ammiates Alpes. Tanta
namque inundatio nivis illis diebus effluxit, ut agnitionem
nobis olim cogniti auferret itineris: et ita
omnium replebat sinus, ut frigescentibus artubus
etiam loquendi modulos perderemus. Cumque senilia
ejus membra tabescere cernerem, feci ei agilem tunicam,
quae ejus posset tueri et calefacere penetralia.
Peracta itaque legatione, a nostratibus coacti sumus,
ut per maritimas reverteremur fines. Factum est autem
cum venissemus ad locum, qui vulgo Burrianum

vocatur, jam sole Oceanum tegente obvium habuimus
seminudum pauperem cujus ego speciem, sicut
tunc considerare non potui, ita nec postea recolere
valui. Hoc tamen reminiscor, quia nudis plantis, nudatisque
lateribus immensitatem ipsius nivis calcabat
intrepidus. Cui cum pater noster appropinquasset,
gressum fixit, et omnes se praecedere compulit,
et mox se exspoliavit, et pauperem operuit, mihique
praecepit tantum ei pretium superimpendere, unde
possit iter suum implere. Tunc paulisper substiti, et
eum quo iret interrogavi, sciens in vastam solitudinem
divertendi locum non esse. At ille inquit, ad
pastorale se castrum persistente die posse pervenire.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.