PL 133, col. 70

Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne

incubuit, et tandiu Dominum oravit, quo usque
liberatum puerum esse cognovit. Non enim potius
de illo quam de caeteris dolebat captivis, sed pro
ejus anima gravissime laborabat, timens ne aliquo
casu sine lavacro fontis puer et ejus anima gehennae
traderetur. Sed inter caetera non sunt praetereunda
illa quae nutrix pueri narrabat. Locus, ait, ille ad
quem captivi ducti fuerant, ultra quoddam flumen
erat, cujus tanta inerat profunditas, ut nullus illud
aliter nisi navigio, aut natatu posset transire. Distabat
autem a Turonia spatium itineris octo dierum.
Jam vero revisendi puerum spes frustrabatur. Stante
itaque muliere in ipso discrimine, subito inspirata
est Dei flamine, ut arriperet puerum et abiret;
quod et fecit. Etenim tam secura per medium hostium
transivit catervas, ut non solum ab aliquo fuisset
retenta, verum etiam nec interrogata. Profunditatem
vero tanti fluminis siccis cruribus transivit, et
longinquitatem tanti itineris triduo peregit, non esuriens,

neque sitiens, aut lassescens, donec Turonis
perveniret. Hoc vero factum cujus fuisset meriti
statim claruit, quia mox, ut puer patri nostro delatus
fuit, sacro eum fecit baptismate tingi. Deinde
elevatis in coelum oculis ut moreretur oravit, atque
dehinc post triduum coelo reddidit spiritum. Pater
vero ejus factus est monachus. Quae vero sequuntur,
ipse beatus pater exposuit, non tamen ut a se vel
pro se facta fuissent, sed de quibus eum Dominus
periculis liberasset narrabat.
Naufragium evadit.
17.
Quodam tempore dum Rhodani alveum navigio
transiret, comitantibus illum optimatibus regionis
illius, contigit, ut dum unus equus alium vellet calce
percutere, ictum ferientis navigii tabula excepit, illo
videlicet loco, ex quo ramus fuerat cum dolaretur
excisus. Mox ut evulsus fuit vertex, tanta per idem
foramen inundatio ingressa est aquae, ut subito repleretur
navis usque ad superficiem. Sic tamen plena

Deo gubernante ad aliam pervenit ripam. Etenim
usque adeo pater Odo intro stetit, quo omnes fuissent
egressi. Ad postremum cum fuisset ille egressus,
navis abiit in profundum. Qua in re videlicet cujus
meriti vir iste fuerit perspicue claret, qui hoc suis
obtinere valuit precibus, quod prius meruerunt
Petrus et Paulus, dein pater noster Benedictus.
Item praecipitium.
18.
Sub eodem tempore competit illi Romam
orationis gratia venire: sed non multo post dum
patriam reverteretur, inter Burdonum Alpes ob nivis
immensitatem praeoccupatum et septum est ejus
iter, qua videlicet mons ille nullo unquam tempore
potest carere. Secus autem locum illum habitat
quoddam genus hominum, qui Marrones vocantur,
et arbitror ex Marronea provincia illud
nomen traxisse originem. Hi enim accepta mercede
praebuerunt ei ducatum, sicut et aliis facere consueverunt,

quia aliter hiemis tempore nemo quidem
praedictos montes valet transire. Nam, antequam sol
lucis terminum clauderet, illud quod supererat diei
spatium versum est a multitudine nivis in caliginem.
Sed illis proficiscentibus ut praeterirent tetrum et
periculosum locum illum, subito equus super quem
sedebat pater noster, tetendit pedem in obliquum,
et ambo simul mergebantur in praecipitium. Tunc
pater Odo, relictis habenis, ambas manus dum caderet
ad coelum erexit, et mox ramum arboris inter
brachia sua reperit, atque in eo usque adeo se suspendit,
donec ejus clamoribus qui praecesserant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.