PL 133, col. 72
Vita S. Odonis (Joannes Italus), J. P. Migne
vero subdebat ad laborem artis. Sicque frater iste
vitam suam peragens, post paucum tempus exsilii
ejus vitae suscepit finem. Nam cum in extremo vitae
laboraret, vocavit pium patrem, singularem supplicans
locutionem. Cui cum veniam peteret, interrogavit
eum, si in aliquo excidisset post monachatum.
At ille: Nudo cuidam te interrogante mea culpa
tunicam nostram tribui, et funem pilis contextum
de cellario abstuli. Quem cum interrogasset quid ex
ea fecisset: Refrenando, inquit, ingluviem quam
dudum male contraxi, ventrem meum ex ea circumligavi.
Super quod factum stupefactus est pius
pater. Et cum vellet eam ab ejus visceribus solvere,
cutis quae ei adhaeserat una cum sanie secuta est.
Adjecit et ait: Hac nocte, pater, in coelis elevatus
sum per visionem. Obviavit autem me gloriosissimae
personae et excellentissimae potestatis mulier, appropinquansque
mihi ait: Cognoscisne me? At ego:
Nequaquam, domina. Et illa: Ego, inquit, sum
mater misericordiae. Cui ego: Quid jubes ut faciam,
domina? At illa: Post triduum venies huc tali hora.
Quod et factum est. Tertio vero die hora qua dixerat
defunctus est. Qua de re patuit perspicue verum
quod vidit, quia hora qua praedixerat ab hoc saeculo
migravit. Et inde pater noster consuetudinem tenuit
beatam Mariam matrem misericordiae vocare.
Joannis missio Neapolim. Odonis revelatio de agone duorum fratrum.
21.
Per idem tempus cogente necessitate nostri
monasterii missus sum Neapolim. Praeparata tandem
quaeque necessitas exposcebat, competit mihi navigio
Romam reverti: et cum applicuissem Portuensem
civitatem, exceperunt me viri nobiles, qui et
ipsi a Roma venerant ante ipsum diem. Quos cum
de patre nostro sciscitassem, quasi de novo quodammodo
gratulantes amico, inter caetera ejus opera
ista, me absente, illo tempore narraverunt fecisse.
Praeterito isto mense Augusto, ipsa die Assumptionis
beatae Mariae, in Adventino monasterio fuit pater
noster. Rogatus est autem a domno Balduino abbate,
ut ipsa die ob amorem sanctae Mariae ibi missam
celebraret, et suis manibus corpore et sanguine Domini
eos communicaret. At ille hoc se facere non
posse respondit: sed illis persistentibus tandem consensit
invitus. Deinde ecclesiam est ingressus, et
cum fuisset paulisper oratum, coepit de ecclesia
egredi. Nam volentes eum retinere, Obsecro, ait,
sinite me abire, quia duo fratres nostri positi sunt
in extremo vitae, et necesse habeo velociter ad eos
ire ne exeant me absente. Deinde adjecit: Ecce
ante januam monasterii adest qui compellit ire.
Necdum verba compleverat, et missus adfuit, ut
praedixerat, et cum venisset ad sanctum Paulum,
mox abiit, et pro fratre Benedicto missam celebravit,
eique corpus et sanguinem Domini Viaticum
tribuit, et sic praedictus frater Domino spiritum
reddidit. Alter vero Gislebertus fuit dictus, mihique
consobrinus, qui octavo die est secutus. Nunc
ad prisca quasi in circulo posita revertamur tempora,
et aliquantulum per majora curramus exempla.
Romae Vitam S. Martini corrigit et glossulis explicat. Codex ad pluviam inviolatus.
22.
Ante hoc triennium dum essemus apud beatum
Paulum Romae, rogavit eum domnus abba Balduinus,
ut librum quem de vita beatissimi Martini
episcopi more dialogi Gallus et Postumianus composuerunt,
ei corrigeret, et glosulis elucidaret. Cujus