PL 134, col. 43

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

liberati fuerint, longo tempore in abstinentia
et oratione permaneant secundum arbitrium sacerdotum,
et sic demum communicent inter caeteros
Christianos. Quod si baptizati vel consignati
non fuerint, licet eos omni tempore baptizare,
vel consignare. In aqua vero sanctificata nullus
balneum facere audeat pro aliqua infirmitate vel
necessitate, quae spargi tantummodo concessa est.
Hujuscemodi enim lavacra nec in sacris invenimus,
nec a Patribus acta audivimus, nec nobis
utilia videntur.
CAP. LXXVII.-- Qualiter mysteria baptismatis vel chrismatis custodienda sint.
Qui sacri baptismatis mysterium, vel donum Spiritus
sancti in chrismate susceperint, ante nonum

diem cum mulieribus nullo modo coeant: similiter
hujuscemodi mulieres omni modo a viris se
abstineant, nec ullo turpi ludo, vel negotio ullo
modo misceant; a carnium usura diu abstineant,
donec episcopus loci pro qualitate personae, vel
temporis praeviderit. Nec de sacro fonte aliquem
levare, aut ad consignandum ante episcopum tenere
aliquis audeat: nec clericus ullum sacrum
ordinem assumere praesumet, nisi prius haec eadem
praedicta sacramenta in se celebraverit. Si
quis autem in aliquo supradictorum praevaricator
exstiterit, judicio episcopi poeniteat.
CAP. LXXVIII.-- Ut spectacula ludorum diebus festis non celebrentur.
[(Concil. African. 61.)] Necnon et illud petendum,

ut spectacula theatrorum, caeterorumque ludorum
die Dominica, vel caeteris religionis Christianae
diebus celeberrimis amoveantur. Maxime
quia sancti Paschae octavarum die populi ad circum,
magis quam ad ecclesiam conveniunt, deberent
transferri praefiniti ipsorum dies quando
evenerint, nec debet ullus Christianus cogi ad
spectacula.
CAP. LXXIX.-- Ut nullus Kalendas Januarii colere, aut choros ducere praesumat.
[(Zachar. in concil. Rom. c. 9, referturque 27,
quaest. 7, c. Si quis.)] Ut nullus Kalendas Januarii
et brumas ritu paganorum colere praesumat:
si quis Kalendas Januarii et brumas colere praesumpserit,
aut mensas cum lampadibus in domibus

praeparare, aut per vicos et plateas cantiones
et choros ducere praesumpserit, quod magna
iniquitas est, coram Deo anathema sit.
CAP. LXXX.-- Ut quod ad ecclesiam conveniendum sit.
[(Theodulf. c. 10.)] Non debetis ad ecclesiam ob
aliam causam convenire, nisi ad laudandum Deum,
et ejus servitium faciendum; disceptationes vero
et tumultus, et vaniloquia, et caeterae actiones,
ab eodem loco sancto penitus prohibendae sunt.
Ubi enim Dei nomen invocatur, Deo sacrificium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.