PL 134, col. 46

Capitulare (Atto Vercellensis), J. P. Migne

oppresserit, ad suum presbyter recurrat episcopum,
ut illi per ipsum remedia concedantur. Quod si defuerit,
cardinalibus primae sedis interim suggeratur.
Ad diem namque reconciliationis, id est coenae Domini
ipse quoque cum ipsis pariter adesse festinet,
ut rursus quae illis jussa fuerint, cognoscere et describere
possit.
CAP. XCI.-- Ut poenitentes quotidie genua flectant.
[(Concil. Carthag. c. 8.)] Poenitentes etiam diebus
remissionis genua flectant.
CAP. XCII.-- Ut mortuos poenitentes sepeliant.
[(Ibid., cap. 83.)] Mortuos poenitentes offerant ecclesiae,
et sepeliant.
CAP. XCIII.-- Poenitentes negotiis saecularibus se abstineant.
[(Leon. M. epist. 91, c. 9.)] Qualitas lucri negotiantem
aut excusat, aut arguit, quia est nonestus quaestus,
et turpis: verumtamen poenitenti utilius est
dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi;
quia difficile est inter ementis vendentisque
commercium non intervenire peccatum. Unde monemus
ne poenitens aliquo negotio, seu venatione
se obstringat, sed sub custodia sacerdotis, qui
loco praefuerit orationi, atque jejuniis vacet. Victum
autem suum si egenus est, tali artificio quaerat,
cui nulla inhaereat macula peccati, quatenus ita testimonio
sacerdotis fultus, ad pontificis sui securius
recurrat sententiam [(ejusdem epist. c. 10)] . Sed neque
post poenitentiae actionem pergat ad militiam
saecularem, cum Apostolus dicat: Nemo militans

Deo, implicat se negotiis saecularibus [(II Tim. II, 4)]
.
Quapropter non est liber a laqueis diaboli, qui
se militiae mundanae voluerit implicare. Ergo illicitorum
veniam postulantem, oportet etiam a multis
licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia licent,
sed non omnia expediunt [(I Cor. VI, 12)]
; unde si
poenitens habet causam, quam negligere forte non
debeat, melius expetit ecclesiasticum quam forense
judicium.
CAP. XCIV.-- Qualiter sponsus et sponsa a sacerdote benedicantur.
[(Carth. IV, c. 13.)] Sponsus et sponsa cum benedicendi
sunt a sacerdote, a parentibus suis, vel paranymphis
offerantur. Qui cum benedictionem acceperint,
eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis

in virginitate permaneant.
CAP. XCV.-- Quae nuptiae vitandae sint.
[(Conc. Rom. I, sub Greg. II; Rom. sub Eugen. II
et Leone III.)] Ut nullus praesumat Deo dicatam feminam,
aut commatrem suam, vel novercam, seu
matrem, aut sororem, aut filiam spiritualem, vel de
propria cognatione, vel quam cognatus habuit, sibi
in conjugio copulare. Et virginem aut viduam nullus
rapere praesumat, aut furari in uxorem, nisi desponsatam
habuerit a propriis parentibus, vel a tutoribus
ejus, etiamsi ipsa voluerit. Si quis vero, vel
si qua in aliquo praedictorum nefario conjugio convenerit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.