PL 134, col. 53

De pressuris ecclesiasticis (Atto Vercellensis), J. P. Migne

convenit, perfectissime instruxisset, in fine ipsius
sermonis dixerit: Omnis qui audit verba mea haec et
facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit
domum suam supra petram. Descendit pluvia, et venerunt
flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in
domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra
petram [(Matth. VII, 24)]
. Vir enim ille sapiens,
ipse procul dubio est de quo et beatus Paulus ait
apostolus: Christus Dei virtus, et Dei sapientia [(I Cor. I, 24)]
;
qui bene domum suam, id est Ecclesiam
sanctam, de qua ipse alibi ait: Domus mea
domus orationis vocabitur [(Luc. XIX, 46)]
, super petram
aedificavit, scilicet supra semetipsum, sicut
et idem dicit Apostolus: Petra autem erat Christus [(I Cor. X, 1)]
.
Et alibi: Fundamentum aliud

nemo potest ponere, praeter illud quod positum est,
quod est Christus Jesus [(I Cor., III 11)]
. Hujus domus
pressuras idem Dominus praenuntians, mox
adjecit: Descendit pluvia, et venerunt flumina,
et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et
non cecidit: fundata enim erat supra petram [(Matth.
VII, 25)]
. Cujus ventura mala ideo ipse praedicere
dignatus est, ut quando acciderent, tanto levius ea
sancta Ecclesia ferret, quanto amplius ea praecognita
haberet. Armavit quippe eam clypeo patientiae,
quoniam levius possunt ferri mala praescita,
quam ea quae subito, et improvisa eveniunt; unde et
Dominus alibi: Hoc locutus sum vobis, ut cum venerit
hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis [(Joan. XVI, 4)]
.
Haec itaque domus non ex parietibus

manufactis, sed ex vivis et electis lapidibus,
id est, sanctorum coetibus elegantissime constat.
Ejus vero structurae sunt quique fideles variis . . .
virtutibus coruscantur: structores autem ipsi doctores.
. . . . . . . . . . . . . . ..
. . . . . . . . . . . . . . . . .
quorum per fidem et operationem . . . . . ..
. . . cujus institutionis exordium in beatissimi
Petri fideli confessione credimus fundatum,
cum ait ad Dominum: Tu es Christus Filius Dei vivi.
Pro qua etiam remuneratione audire inter caetera
meruit: Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi
non praevalebunt adversus eam [(Matth. XVI, 16-18)]
.
Aedificata est ergo sancta Ecclesia supra petram

in soliditate apostolicae fidei, per fidem et dilectionem
Christi, et perceptionem sacramentorum,
et observantiam mandatorum ejus. Felix quidem
domus, quae pluviis irruentibus non laeditur, fluminibus
inundantibus non eruitur, ventis impellentibus
non dejicitur. Adversus quam nec portae inferi
praevalent, quamvis vario luctamine jugiter eam
lacessant; quae nec occultis tentationibus, nec
apertis persecutionibus, nec ipsorum etiam malignorum
spirituum infestationibus, nec vitiorum, aut
criminum ponderibus ullo modo cedit.
Deponant ergo sanctam Ecclesiam persequentes
contumaciam, sumant fideles in persecutione constantiam.
Audiant illi, quia non praevalebunt: praeparent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.