PL 134, col. 925
De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne
Bonum ergo opus, si sine discretione fit, cito deperit;
discretio enim est mater omnium virtutum.
Quapropter, o mater, tuam hortor dilectionem, ut
omnia cum discretione facias, ut nec ad dextram vel
ad sinistram corruas. De hac discretionis virtute
habes etiam hoc in vita sanctorum Patrum. Dixit
abbas Antonius, quia sunt quidam gerentes corpora
sua in abstinentia, et quia non habuerunt discretionem,
longe facti sunt a Deo. Supervenit autem quidam
venationem faciens in silva agrestium animalium.
Et vidit abbatem Antonium gaudentem cum
fratribus, et displicuit ei. Volens autem senex ostendere
ei, quod oportet aliquando condescendere fratribus,
dixit ei: Pone sagittam in arcu tuo, et trahe,
et fecit sic. Et dixit ei: Iterum trahe, et traxit, et
rursus dixit ei: Trahe adhuc. Et dicit ei venator:
Si supra mensuram traxero, frangitur arcus. Dixit
ei abbas Antonius: Ita est in opere Dei. Si plus a
mensura tendimus, fratres cito deficiunt. Expedit
ergo vel ad momentum horae relaxare vigorem eorum.
Haec audiens venator compunctus est, et multum
proficiens in sermone senis discessit, et fratres
confirmati reversi sunt ad loca sua. Maxima autem
in cura fuit, haec tibi scribere, religiosissima mater,
ut ab utroque periculo te immunem custodias, videlicet
ut curam corporis non Dei servitio praeponas:
et rursus, ut Dei servitium explere queas, corporis
necessaria illi ministrare non negligas. Admonere
tuam dilectionem non cesso, quanquam tuum bonum
mihi notum sit studium. Sed et nunc admoneo, ut
secundo loco continentiam, et discretionis virtutem
memoria commendes.
CAP. IX.-- De compunctione.
Et quia compunctio est in omni opere necessaria,
commendanda est etiam ipsa virtus, quatenus mortificationi
jungatur compunctio. Puto enim, quod vera
mortificatio ab aliquo non possit possideri, nisi cum
compunctione. Idcirco tuam, o mater, charitatem
hortor, ut quidquid agis, id est, vel silentium teneas,
vel abstinentiam facias, vel nuditatem ames, vel
vigilias furtivas inquiras, omnia pro Dei amore
fac, et cum lacrymis; si lacrymae non occurrunt,
adsit tibi salutaris compunctio, ita duntaxat, ut
cum discretione, de qua supra dictum est, facias,
ut per te non scandalizentur aliae, sed potius
aedificentur. Simus ergo in omni opere nostro
compuncti, ut possimus Domino cum Psalmista
dicere: Holocausta medullata offerimus tibi. Holocaustum
vero totum incensum dicitur. Holocaustum
autem Domino offert, qui totum se Domino
tradit, quod ad monachorum specialiter pertinet
ordinem; per medullam vero holocausti compunctio
designatur. Holocaustum namque sine medulla
est bonum opus sine compunctione. Holocaustum
autem medullatum offerimus, quando bonum opus
cum compunctione perficimus. Hanc medullam ipse
Psalmista alibi pinguedinem nominat: Holocaustum
tuum pingue fiat [(Psal. XIX, 4)]
. Magna enim virtus
compunctio, de qua in vita patrum scriptum est: