PL 134, col. 931

De studio virtutum (Adalgerus episcopus), J. P. Migne

ipse Apostolus de pugna vitiorum adversus virtutes
doceat: Si autem, inquit, facta carnis mortificaveritis,
vivetis [(Rom. VIII, 13)]
. Tu ergo, si vis vivere,
mortifica per virtutes omnia vitia. Per charitatem
mortifica odium; per gaudium occide tristitiam;
per pacem exstingue dissensionem; per patientiam
mortifica impatientiam; per bonitatem occide malitiam;
per mansuetudinem exstingue ferociam;
per continentiam mortifica intemperentiam; per
castitatem occide impudicitiam. Si isto modo actus
carnis mortificare curaveris, sine dubio perenni
laetitia cum angelis frueris.
CAP. XIII.-- Admonitio de divina pagina.
Non est in his diu morandum, quia transmitto
charitatem tuam ad latissimum campum divinarum

Scripturarum, ut quod hic tibi cernis deesse, ibi
solerter perquiras. Quapropter oro dilectionem
tuam, ut studium in te semper crescat legendi;
quia quanto quisque in divinis Scripturis assiduus
fuerit, tanto ex eis majorem intelligentiam capit:
sicut terra quanto magis excolitur, tanto amplius
fructificat. Nam, quamvis homo tardum sensum
habeat, aliquid tamen discere poterit ex Scripturarum
mysteriis, si assiduitatem habuerit legendi. Qui enim habet, dabitur illi, et qui non habet,
etiam hoc, quod videtur habere, auferetur ab eo [(Matth. XIII, 12)]
,
id est: qui habet studium legendi,
dabitur illi etiam intelligendi facultas; et qui non
habet studium legendi, etiam hoc quod videtur habere,
id est, quod naturaliter bonum intelligere

valet, propter ignaviam ejus aufertur ab eo. Et
sicut ille, qui tardus est ad intelligendum pro sua
bona intentione recipiet gloriam, ita ille qui talentum
sibi datum negligit, condemnabitur. Quapropter
admoneo charitatem tuam, ut studium habeas
legendi; quia omnis profectus ex lectione procedit.
Quae enim nescimus, lectione discimus. Dicit enim
Isidorus, quod orationibus mundamur, lectionibus
instruimur: utrumque bonum est, si liceat; si vero
non liceat, melius est orare quam legere. Qui vult
cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter
debet et legere. Nam cum oramus, ipsi cum
Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum
loquitur. Si haec ita sunt, o Deo dicata, necesse est
tibi orandi legendique studium habere. Lectio cognitionem

Dei administrat, lectio tenebras ignorantiae
fugat, lectio scientiam homini confert, lectionis
studio Dei, omniumque virtutum amor nutritur, per
lectionem potes cognoscere, qualis sit poena, qualis
luctus, quale supplicium imminet malis, injustis,
impiisve hominibus, per lectionem potes cognoscere,
qualis beatitudo, qualis sit gloria, qualis charitas,
quae promittitur sanctis electisque hominibus. Per
lectionem cognoscere vales, quid audituri sint boni
vel mali in die judicii; malis enim dicetur a Domino: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis ejus
[(Matth. XXV, 41)]
; bonis autem dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi
(Matth XXV,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.