PL 135, col. 1072
Sermo synodalis (Auctor incertus (Udalricus Augustanus)), J. P. Migne
signum + recte facere studete: non enim aliter quidquam
potestis benedicere. Infirmos visitate, et eos
reconciliate, et juxta apostolum [(Jac. V)] oleo sancto
inungite, et propria manu communicate. Et nullus
praesumat tradere communionem laico aut feminae
ad deferendam infirmo.
Nullus vestrum pro baptizandis infantibus, aut
infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis,
praemium vel munus exigat. Videte ne per negligentiam
vestram ullus infans sine baptismo moriatur.
Nullus vestrum sit ebriosus et litigiosus, quia servum
Domini non oportet litigare. Nullus vestrum
arma ferat in seditione, quia arma vestra debent
esse spiritualia. Nullus canum aut avium jocis inserviat.
Nullus in tabernis bibat. Unusquisque vestrum,
quantum sapit, plebi suae de Evangelio vel Apostolo,
die Dominico, vel festis diebus, annuntiet. Verbum
Domini debetis praedicare. Curam pauperum, peregrinorum
et orphanorum habete, cos ad prandiola
vestra invitate. Estote hospitales, ut alii a vobis
exemplum bonum sumant.
Omni die Dominica ante missam aquam benedictam
facite, unde populus aspergatur: et ad hoc
solum vas habete. Sacra vasa, et vestimenta sacerdotalia,
nolite in pignore dare negotiatori aut tabernario.
Nullus vestrum usuras exigat, et conductor
sui fenoris existat. Res et facultates, quas post diem
ordinationis vestrae acquiritis, sciatis ad ecclesiam
pertinere. Nullus sine scientia et consensu nostro
ecclesiam acquirat. Nullus per potestatem saecularium
ecclesiam obtineat. Nullus ecclesiam ad quam
titulatus est relinquat, et ad aliam quaestus causa
migret. Nullus plures ecclesias teneat sine adjutorio
aliorum presbyterorum. Nullatenus una ecclesia inter
plures dividatur. Nullus alterius parochianum,
nisi in itinere, et cum placitum fuerit, ad missam
recipiat. Nullus in alterius parochia missam cantet.
Nullus poenitentem invitet carnem manducare, et
bibere vinum, nisi pro eo ad praesens eleemosynam
fecerit. Nullus praesumat baptizare, nisi in vigilia
Paschae et Pentecostes, nisi propter periculum mortis.
Unusquisque fontes habeat, et si non potest lapideos,
habeat aliud vas ad hoc praeparatum, in quo
nihil aliud fiat. Videte ut omnibus parochianis vestris
Symbolum et Orationem Dominicam insinuetis. Jejunium
Quatuor Temporum, et Rogationum, et Litaniae
majoris, plebibus vestris omnimodis observandum
insinuate: feria quarta ante Quadragesimam plebem
ad confessionem invitate, et ei, juxta qualitatem
delicti, poenitentiam injungite, non ex corde vestro,
sed sicut in Poenitentiali scriptum est. Quater in
anno, id est, Natale domini, et Coena domini, Pascha,