PL 135, col. 37
Historia ecclesiae Remensis (Flodoardus Remensis), J. P. Migne
traditur admonitus revelatione fundasse, quam proprio
quoque consecravit sanguine. Cathedra siquidem
pontificalis antiquitus in ecclesia, quae ad Apostolos
dicitur, exstitisse fertur. Hic beatus antistes
angelica praemonitione instructus, futuram longe
ante praescisse docetur internecionem, peniciosamque
prosperitatis redarguendo securitatem, imminentem
divini praedixisse verberis ultionem. Portabat
autem charitatis humeris anxius peccatorum crediti
sibi gregis pondus, mori paratus pro omnibus, ut
iram indignationis Dei a populo averteret, aut in
ipsa certe vindicta, coelestem clementiam humilitatis
spiritu et animo contrito placaret, ne usque ad animam,
licet temporalis, at non aeternalis perveniret
gladius. Sed quia verbi Dei semen in spinis divitiarum
suffocatur consitum, prosperantesque, et in
vanitate saeculi gloriantes, monita salutis, aure cordis
ad fructificandum non admittunt: imo perituris impliciti
occupationibus, nec vera vitae, quin lethifera
peccati, mortisque stipendia sequentes, quoniam
perfecte mala non oderant, vera sectari bona digne
non valebant. Piam insuper religionem negligere,
divinitatis praecepta postponere, vanitatibus inservire,
concupiscentiae vitiis inhaerere, schismatica
scandala suscitare, Deumque, proh dolor! in his
omnibus haud metuebant offendere. Et ecce subito
ejusdem prosperitatis temporibus, animositas dirissimarum
gentium commota, Dei offensionis iram in
diversas vindicatura provincias, intentione truculenta,
Wandalorum multitudo properanter accelerat,
subversis multarum munitionibus urbium, gladioque
interemptis utriusque sexus progenitoribus cum
filiis, non aliam dignitatis gloriam, non aliud aliquid
in temporalibus lucris tam desideranter concupiscere
cernebatur, quam humanum haurire ac fundere sanguinem,
et Christianorum duntaxat sitire internecionem.
Sub hujus vero tempestatis turbine, gloriosi
renitebant in Galliis inter episcopos viri, sanctissimus
Remorum praesul Nicasius, et beatissimus
Aurelianensium pontifex Anianus, sanctus quoque
Lupus Trecassinus, et beatus Servatius Tungrensis
antistes, aliique nonnulli virtutibus insignes, qui
hanc indignationis Dei, suis meritis ac precibus,
iram diu differre certaverunt, ut omnibus haeresibus
et pravitatibus populi restinctis, ad catholicam religionem
et verum Dei cultum per poenitentiam revocarent,
ac tantae persecutionis et divinae animadversionis
gladium ab Ecclesiae cervicibus avocarent.
Sed, proh nefas! Impius, ut scriptum est, cum in
profundum peccatorum venerit, contemnit [(Prov.
XVIII, 3)]
, salutaribus eorum praeceptis nullatenus
obtemperabant. At vir beatissimus Nicasius praesul,
instantibus studiis, continuisque doctrinis ac precibus,
populum Dei ad poenitentiam seu patientiam,
et triumphum martyrii provocabat, ut quos incauta
prosperitas ad offensionis impulerat foveam, adversitatis
devota tolerantia, non judicium damnationis,
sed gratiam purgationis, causamque salutis efficeret.
Interea castrametantur agmina Wandalorum circa