PL 136, col. 148

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

Foritsan enim istic aliquod capies emolumentum,
quod tuum ad sequentia accendat desiderium, imo
demonstret ad liquidum, cujus rei gratia nobis edere
libuerit istum. Obsecro praeterea, et obtestor te,
lector, sive transcriptor operis istius, per viventem
in saecula, et ejus tremendum examen, perque illam
charitatem, qua « Deus dilexit nos, et tradidit semetipsum
pro nobis oblationem et hostiam Domino in
odorem suavitatis [(Ephes. V, 2)] . » ut hoc quod hic
cautelae gratia praemitto, nequaquam omiseris, si
quando aut ad legendum, aut ad describendum idem
operam dederis. Quaedam in istis opusculis inveniuntur,
quae nec auctor ipse penitus approbat, ut sunt
(verbi gratia) ea, quae de cujusdam Origenis
gestis, vel passionibus in libris tertio et quarto commemorat;

sed quia occasione horum, magis divinae
auctoritatis testimoniis idem est opus suffultum, da
veniam, quaeso, lector, partim visa, partim audita,
partim ambigua, partim comperta narranti, non
curans de gestorum continentia, vera, falsa
sit, aut dubia, 12 dummodo veritatem, sanamque
doctrinam sermonum tanto libentius percipias,
quanto minus a tramite rectitudinis deviare consideras.
Continet istud vero Praeloquium I [ id est sequens
Praeloquium] Privatum quemlibet, II. Militem,
III. Artificem, IV. Medicum, V. Negotiatorem, VI.
Causidicum, VII. Judicem, VIII. Testem, IX Procuratorem,
X. Patronum, XI Mercenarium, XII. Consiliarium,
XIII. Dominum, XIV. Servum, XV. Magistrum,

XVI. Discipulum, XVII. Divitem. XVIII. Mediocrem,
XIX. Mendicum.
INCIPIT LIBER PRIMUS.

unde propago subsisteret? Dicente autem:
« Date eleemosynam [(Luc. XII, 33)] , » quid dabit, qui
nihil sibi retinuit? Dicens vero: « Omni petenti te
tribue, » ut Matthaeo videtur, omnibus convenit,
cunctis suasit, nullum dimisit. Si enim habes
quod des, da, ne moreris; si non habes, da teipsum,
praebe benignum munificae mentis affectum.
« Gloria enim in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis [(Luc. II, 14)] ; » et Psalmista:

« In me sunt, » inquit, « Deus, vota tua [(Psal. LV,
12)] . » Rursus dicendo: « Diliges Dominum Deum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.