PL 136, col. 152
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
tibi ut dares concessit? Facultate, affectu, atque
solamine in laboribus cujus ope frueris? Ad postremum
te operante quis effectum tribuit operi? Nonne
in multis expertus es tuum laborem nil valere, nisi
ego salutem decreverim praestare? Cum e duobus
alterum, id est in morbo consimili, medicamen recuperavit
ad vitam, alterum destinavit ad sepulturam,
omnia vero haec tibi unde? quibus tuis meritis?
qua praerogativa? quo praemio? quibus obsequiis?
Me ergo, me munerum largitorem, me operum
intelligens dispunctorem, ita hanc humiliter,
charitative, prudenter atque cautissime exsequere
artem, ut me utrique cogites praesentem, quatenus
et hic effectu potiri operis proficuo, et illic remunerari
pro labore merearis proprio.
7.
Discretionem quoque inter lucem et tenebras,
inter veritatem et falsitatem, inter opera diaboli et
benignitatem Dei non modicam esse sentiens, quid
ad medicinam, quid pertineat cogita ad maleficorum
fallaciam. Pigmentis enim, herbis, diversisque
creaturae speciebus ea in nomine ejus exsequi, quae
peritissimorum ab eo inspirata invenit solertia, ad
medicos; auguriis, praecantationibus, vel aliis sacrilegarum
observationum superstitionibus uti pertinet
ad mathematicos, vel Marsos. Mathematicorum
genus est in Africa, cui non nocent serpentes;
et quando volunt filios suos probare, utrum
sui sint, an non, mittunt illos inter serpentes, et si
sunt extranei generis, illos devorant serpentes. Aliter
Psylli in Africa, Marsi fuerunt in Italia incantatores
serpentium, qui eos aut interficiebant,
aut nocere non sinebant. Carbunculi enim, vel malae
pustulae, quem malum vulgo dicunt malampnum
remedium est, ut dicunt, si herba, quae specialiter
franciloquo dicitur radix sermone, optime trita,
atque extorta, eidem superponatur, usque ad eamdem
qua 16 posita fuerat horam super vulnus mansura,
observato scilicet ut simul succus radicis eidem
in haustum aegro tribuatur, ne scilicet virus
ad cor redeat introrsus, incessanterque usque ad
horam qua positum est, paulatim, ne forsitan fastidium
generet, in esum quantum potest, sumatur.
Quiddam vero infandum, hic nec commemorandum,
in schedula instar coronae conscriptum, et vulneri