PL 136, col. 154
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
etiam magicis artibus fiant: nam et magi Pharaonis
similiter serpentes fecerunt, et alia similia [(Exod. VII,
12)] . Sed illud est amplius admirandum, quomodo
magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit,
ubi ad muscas minutissimas deventum est, omnino
defecit; cinifes enim musculae sunt brevissimae, qua
tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caedebatur.
Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus
Dei est hic [(Ibid., 19)]
. Unde intelligi datur, ne ipsos
quidem transgressores angelos et aereas potestates,
in imam istam caliginem, tanquam in sui generis
carcerem, ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione
detrusas, per quas magicae artes possunt,
quidquid possunt, valere aliquid, nisi data desuper
potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces, sicut
ut in Aegyptios, et in ipsos etiam magos data est,
ut in eorum spirituum seductionem viderentur admirandi,
a quibus fiebant Dei veritate damnandi; vel
ad admonendos fideles, ne tale quid facere pro magno
desiderent, propter quod etiam nobis Scripturae
auctoritate sunt prodita; vel ad edocendam, probandam,
manifestandamque justorum patientiam. Neque
enim, parva visibilium miraculorum potentia, Job
cuncta quae habebat amisit, et filios et ipsam corporis
sanitatem. Nec ideo putandum est istis transgressoribus
angelis ad nutum servire hanc visibilium
rerum materiam, sed Deo potius, a quo haec potestas
datur, quantum in sublimi et spirituali sede
incommutabilis judicat: nam et damnatis iniquis
etiam in metallo servit aqua et ignis et terra, ut faciant
inde quod volunt, sed quantum sinitur. Nec
sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per
illos magi resistentes famulo Dei, ranas et serpentes
fecerunt. Non enim eas ipsi creaverunt. Omnium
quippe rerum, quae corporaliter visibiliterque nascuntur,
occulta quaedam semina in istis corporeis
mundi hujus elementis latent. Alia sunt enim haec
jam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus;
alia vero illa occulta istorum seminum semina,
unde 18 jubente Creatore produxit aqua prima
natatilia et volatilia, terra autem prima germina et
prima sui generis animalia. Neque enim tunc in hujuscemodi
fetus ita producta sunt, ut in eis, quae producta
sunt, vis illa consummata sit: sed plerumque desunt
congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant,
et species suas peragant. Ecce enim brevissimus
surculus semen est: nam convenienter mandatus
terrae, arborem facit. Hujus autem surculi subtilius
semen, aliquod ejusdem generis granum est, et hoc
hujusque nobis visibile. Jam vero hujus etiam
grani semen, quamvis oculis videre nequeamus, ratione
tamen conjicere possumus; quia nisi talis vis