PL 136, col. 160

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

proximo in tempore necessitatis illius; quia facit misericordiam,
qui feneratur proximo, et qui praevalet
manu, mandata servat [(Eccli. XX, 2)]
. Voca igitur
Christum ad domum tuam, praepara ei convivium et
coenam, pedes lava, lacrymis riga, capillis terge,
pasce eum, vesti, calefac, pota, hospitio suscipe,
non dedignabitur ad domum tuam divertere; imo
frontuose ingerit se; ipse quotidie ut suscipiatur
rogat, cum tu deberes cogere; consulit non suae
indigentiae, sed tuae avaritiae: tum demum ad domum
ejus propera, discipulos ejus alloquere, munera,
deprecare, ut tibi veniam, tibi consilium, tibi
indulgentiam et ipsi praebeant, et a Deo exposcant.
Perpende dum domi congeris lucrum, quantum
animae comparas detrimentum. Quid enim, ait Dominus,
prodest homini, si universum mundum lucretur,
animae vero suae detrimentum patiatur?
[(Matth.
XVI, 26.)]
Et Apostolus: Mundus, inquit, transit, et
concupiscentia ejus [(I Joan. II, 17)]
. Verere ergo, ne
dum insatiabiliter inhias transitoriis, priveris mansuris.
Esto potius tibi bonus medicus; de instrumento
avaritiae subsidium confer animae; Facite,
inquit Dominus, amicos vobis de mammona iniquitatis [(Luc. XVI, 9)]
.
Nec hoc dicens hortatur ad fraudem,
sed postquam fraudem fecisti, invitat ad emendationem.
Verbi gratia, debuisti quidem nil rapere,
nil malo ingenio congregare, neminem in aliquo negotio
circumvenire, certus, praedicente et testificante
Apostolo, vindicem super hoc omnipotentem
Dominum esse [(I Thess. IV, 6)] , diei victu contentus

manere, a Deo omnia sperare, qui ipsa quoque volatilia
pascit quotidie [(Matth. VI, 26)] ; quod ipse dedisset,
cum gratiarum actione et ipse sumere, et
aliis participare: quod dare noluisset, nec cupere,
sed ipsius justitiam glorificare.
14.
Sed quare haec transgressus rapuisti violenter,
congregasti fraudulenter, usuram et superabundantiam
amasti, ingenio tuo te concessisti, Deo
cuncta licet indigno danti ingratus exstitisti, alii
secundum Domini praeceptum non communicasti;
quod dare illi non placuit, saepe quaesisti, nec
adeptus multoties murmurasti? Post haec omnia,
quae minime debuerant contingere, non adhuc
te vult perdere. Monstrat tibi divitias bonitatis suae,
et de ipso veneno avaritiae antidotum tibi conficit

indulgentiae, ut dum defeceritis, inquiens, recipiant
vos in aeterna tabernacula [(Luc. XVI. 7)]
. Illis ergo
male quaesitum, pejus inventum, pessime congregatum
eroga, qui cum defecerit vita, tibi in coelis reddere
tributa, compensare collata, coadunare, imo
centuplicare valeant dispersa. Observa tamen, ut,
si fieri potest, id est, si praesentes sunt quibus aliquid
tulisti, et copia favet, primitus secundum Zachaeum [(Ibid., 19)] ,
etsi non vales, aut voles quadruplum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.