PL 136, col. 162

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

judicare peccato, qui non habet unde judicetur
ex suo. Audi denique ipsum: Nolite, inquit, judicare,
et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini [(Matth. VII, 1)]
.
Audi et alium, sed tamen
ab ipsius spiritu doctum: Noli, ait, quaerere
fieri judex, nisi forte valeas virtutem irrumpere iniquitatis,
ne forte extimescas faciem potentis, et ponas
scandalum in aequitate tua [(Eccli. VII, 6)]
. At tu, ita,
inquis, haec tua videntur verba sonare, quasi Deus
judices omnino nolit esse. Ubi ergo lex? Ubi fas?
Ubi ipsa inter bonum malumque discretio? Omnibus
licebit quaelibet impune agere: furtum aeque laudabitur,
ut datum: vitia cum virtutibus pari corona
gaudebunt. Quis inter fratres haereditatem dividet?
Quis viduam a calumniatore, virginem a raptore

defendet? Quis inopem tuebitur? Non, inquit Deus, 25
prohibeo in praesenti saeculo aliquod inter homines
esse judicium; sed praedico periculum, ut caveas
peccatum. Quod enim periculosum est uni, non debet
passim a multis ambiri.
17.
Denique considerans, vix unquam potui judicem
cernere sine cupiditia. Et certe ipsa non discernit
justa, imo obcaecat judicum corda. Volo ergo
esse judices, non praedones; volo judices, non raptores;
volo judices, non calumniatores; volo judices,
sed veraces: volo judices, sed non divitiis
inhiantes. Etenim quidam amicum suum de partiendo
onere potestatis consiliaturus: Constitue, ait, judices
qui oderint avaritiam [(Exod. XVIII, 21)]
.
Sapientiae quoque liber ita incipit. Diligite justitiam,

qui judicatis terram [(Sap. I, 1)]
. Jesus quoque
filius Sirach ait. In judicando esto pupillis misericors
ut pater, et pro viro matri eorum, et eris tu
veluti filius Altissimi obediens, et miserebitur tui
magis quam mater [(Eccli. IV, 10)]
. Dominus quoque
in Deuteronomio: Maledictus qui pervertit judicium
advenae, pupilli, et viduae [(Deut. XXVII, 19)]
. Itemque
qui supra: « Ne relinquas retro tibi maledicere;
maledicentis enim tibi in amaritudine animae exaudietur
precatio illius; exaudiet autem illum Deus,
qui fecit illum [(Eccli. IV, 5)] ; » et rursus: « Noli amare
mendacium adversus fratrem tuum, neque alliges
tibi duplicia peccata; neque enim in uno eris immunis [(Eccli. VII, 13)] .
» Psalmista quoque: Usquequo,
inquit, judicatis iniquitatem, et facies peccatorum

sumitis? Judicate egeno et pupillo, humilem
et pauperem justificate; eripite pauperem, et egenum
de manu peccatoris liberate [(Psal. LXXXI, 2)]
. Alius
vero: Non assumas inquit, personam pauperis in
judicio [(Eccli. XXXV, 16)]
. Quod tunc observandum
scias, quando dives justam, pauper injustam,
ut assolet, habet causam. Item idemque: « Audite,
et quod justum est judicate, sive civis sit ille, sive
peregrinus: nulla distantia sit personarum. Ita parvum
audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam
personam in judicio, quia Dei est judicium [(Deut.
I, 16)] . » Judex vero dicitur quasi jus dicens; jus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.