PL 136, col. 164
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
suimet vocabulum incessanter rem urget curari terrenam,
miseram miserrime negligi cogit animam.
Ad illud enim, veluti ad quoddam asylum, omnia
confluunt genera vitiorum, et dum illius officii sit
omnia vitia ulcisci, nullum invenitur, quo non constet
reum illum teneri. Nam fures procuratoris est
tradere carceri, cum pene nil aliud videatur ipse
quotidie, nisi rapinam et fraudem sectari, et in comparatione
mali levius est, ut autumo, absque violentia
quaelibet furari, quam cum tormentis ab aliquo,
quod detur, exigi; levius penuriae necessitate
quaevis latrocinia exercere, quam cupiditatis ardore
fraudem aut seniori, aut alicui alteri, aut certe
sibi ipsi inferre, in quo et perjurium incurrere,
nec furtum videatur cavere; quod approbat Sapiens,
qui dicit: « Potior fur quam assiduitas viri mendacis;
perditionem tamen utrique haereditabunt [(Eccli.
XX, 27)] ; » itemque de malo perjurii: « Vir, ait, multum
jurans replebitur iniquitate, et non discedet a
domo illius plaga, et si frustraverit, delictum ejus
super eum erit; et si in vacuum juraverit, non justificabitur:
replebitur enim tribulatione domus ejus; 27
et si dissimulaverit, delinquet dupliciter [(Eccli.
XXIII, 12, 13)] . » Dissimulare vero perjurium, est arte
jurare. Dupliciter vero delinquit, qui hoc agit, quia
et Deo, cujus conspectum non abhorret, et proximo,
quem fallere non timet, reus tenetur. Dupliciter delinquit,
quia et fallaciae et perjurii notam incurrit.
20.
Procurator adulteros et meretrices poenis deputat,
cum tota ejus vita ebrietati caeterisque luxibus,
quae adulterii et fornicationum solent esse fomenta,
spureissime deserviens, eadem illum agere, quae in
aliis damnat, perspicacissime demonstret. Ad cumulum
vero perditionis, si forte aliquis talium, quod
offerat, invenit, statim et ipsum criminis ultorem
acquirit tutorem; sicque in illo completur, quod in
Psalmo legitur ita: Si videbas furem, currebas cum
eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas [(Psal.
XLIX, 18)]
. Quid magis? Breviter praestringentes dicamus
tale esse hujusmodi negotium, ut quasi e
multis millibus hominum unus videatur assumi, qui
ob aliorum emendationem vel commodum aeternae
tradi debeat perditioni. Sed quid facio, qui id ipsum
genus officii video a quibusdam pretio captari? quid,
inquam, inde? Nunquam ne vidisti ab aliquo resticulos
erui, quibus funis, quo appenderetur, deberet
fieri? Hujusmodi ergo vecordiae technam et istius
miserrimi ascribe.
21.
Sed ne more Pharisaico, dum vehementer
carpimus facinus, desperationem emendationis incutere