PL 136, col. 166

Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

et replete terram, et subjicite eam, et dominamini
piscibus maris, et volatilibus coeli, et bestiis
terrae [(Gen. I, 28)]
: ut intelligas homines non hominibus,
sed volatilibus, bestiis et piscibus esse praelatos,
omnesque a Deo natura aequales conditos, sed
inaequalitate morum faciente, aliis alios intantum
suppositos, ut plerumque aliqui dominentur etiam
melioribus. Unde et majores, eos, qui caeteris principabantur,
patres patriae, dictatores, et consules
quam reges appellare maluerunt, invidiosum fore
censentes, si dicerentur homines, veluti pecora, a
quolibet regi. Meminisse autem, ut et Gregorius
dicit tibi, oportet, sanctos Patres nostros non reges
hominum, sed pastores fuisse pecorum. Augustinus
quoque de aequalitate naturae, et sociali vinculo

amicitiae [(n. 1)] : « Quoniam, inquit, unusquisque
homo humani generis pars est, et sociale quiddam
est humana natura, magnumque habet et naturale
bonum, vim quoque amicitiae: ob hoc ex uno Deus
voluit omnes homines condere, ut in sua societate,
non sola similitudine generis, sed etiam cognationis
vinculo tenerentur. » Beatus quoque Leo papa, idipsum
luculentissime exsequens: « Simul, inquit, cum
servis habemus, quod ad imaginem Dei conditi sumus,
nec carnali a nobis, nec spirituali nativitate
divisi sunt. Eodem spiritu sanctificamur, eadem fide
vivimus, ad eadem sacramenta concurrimus. » Severinus
quoque Boetius disserens de eodem negotio
plurima, quae caecis etiam valeant esse perspicua,
concludit ita: « Si primordia vestra, inquiens, auctoremque

Deum spectes, nullus 29 degener exstat,
invitus pejora fovens, proprium ne deserat ortum. »
Cui sententiae concinit et alterius cujusdam, sermone,
actu, et nomine Benedicti, quodam loco dicentis:
« Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum
sumus, ut sub uno Domino aequalem servitutis militiam
bajulamus, quia non est personarum apud Deum
acceptio: solummodo in hac parte, apud ipsum discernimur,
si meliores aliis operibus bonis, et humiles
inveniamur. »
23.
Nota vero te, quisquis es, qui de fastu alti
gloriaris abusive sanguinis; cum omne hominum genus
in terris simili surgat ab ortu, et non ex alia,
sed ex eadem massa compositus, ex uno patre, ex
eademque, qua servorum quilibet, sis matre creatus.

Quia si omnes in Christo quoque unum sumus [(Rom.
XII, 5)] , uno scilicet pretio redempti, eodemque baptismo
renati: quisquis eamdem fraternitatis unitatem
caeteris se praeponendo scindere nititur, paternitatem
sine dubio illius, redemptionem et regenerationem
quoque, qua ejus filii efficimur, quantum in se
est, annullare, et, ut ita dicam, abnegare probatur.
Verum si solummodo in hac a Deo parte discernimur,
si meliores aliis in operibus bonis, et humiles
inveniamur; convincitur melior esse qui tibi servit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.