PL 136, col. 169
Praeloquia (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
ingenium, ad desperationem salutis paternum
atque maternum deduxerat animum: cum ecce unus
servorum suggerit, ut flores arboris persici optime
mundatos, primo Lunis die Aprilis mensis in
vase vitreo colligerent: quod sub radice ejusdem
arboris, insciis omnibus, ab uno quo vellent suffoderetur,
eodem die reversuro ipso, a quo positum
est, anno vergente, si fieri posset, hora quoque
eadem, et effosso vase, flores in oleum conversos,
arborem siccatam inventuro: quod sub altare positum,
presbytero quoque ignorante, novem missis
super eo celebratis, sanctificaretur, et statim post
accessum ejusdem morbi novem vicibus in haustum
diatim scilicet aegro daretur, cum oratione Dominica,
ita duntaxat, ut post sed libera nos a malo, a
dante diceretur, libera Deus istum hominem nomine
ill. a gutta cadiva 32 et quibus novem diebus missam
quotidie audiret, azymum panem cibumque
quadragesimalem post jejunium caperet, atque ita
Deo miserante convalesceret. Factum est, si tamen
factum est, ille convaluit, servus emancipatus est,
etiam haeres ascriptus, medicina ab innumeris approbata,
multis quoque salutis contulit remedia.
Hoc ideo libuit referre, ut et legentes eamdem experirentur