PL 136, col. 711

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

38.
Et quia, ut cernitur, nullatenus a carnali vales
intellectu divelli, tene te saltem ad illam quam
pro nobis Dei sapientia suscipere dignatus est carnem.
Illa enim in coelis ad dexteram, id est, aequalitatem
Patris, qui ubique dexter, nusquam sinister,
utpote incircumscriptus spiritus Deus, cum ossibus,
quae spiritus omnino non habet, absque dubio sedet.
Ejus divinitati incorporaliter astant incorporei
spiritus, angeli utique sancti, animae quoque
felices, sanctorum corpora quoque, ut nonnullis
visum est, quae 599 cum Domino surrexerunt [(Matth. XXVII, 52)] ,
cum animabus justorum. Neque
enim hujusmodi es meriti, ut dicere cum Apostolo
possis: Et si cognovimus secundum carnem Christum;
sed jam nunc non novimus [(I Cor. V, 16)]
Ejus tamen si

divinam indagare utcunque cupis substantiam, ab
eodem intentissime audi: Philippe, inquit, qui me
vidit, vidit et Patrem [(Joan. XIV, 9)]
, id est, neque
me ullus in divinitate, quam si cerneres, hoc nullatenus
diceres: Ego enim, et Pater, unum sumus [(Joan. X, 30)]
neque illum vidit. Vides me in carne,
quam sumpsi pro te; non vides in divinitate, qua
sum unum cum patre; et ideo si vis Patrem videre,
munda illum oculum cordis, qui considerare quoquomodo
valeat invisibilem Deum; et me conspiciens
videbis, et illum non lumine attingendo, corporali,
sed contemplando pro modulo spiritali. De ejus
cibo si sollicitaris, audi eumdem: Meus cibus est,
ut faciam voluntatem ejus qui misit me [(Joan. IV, 34)]
;
et: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo

quod procedit de ore Dei [(Matth. IV, 34)]
; et: Esurivi,
et dedistis mihi manducare [(Matth. XXV, 35)]
,
de pauperibus utique dicens.
39.
Verum quia de sacerdotibus nostris conquesti
tatia protulimus, suggerendo eosdem nobiscum
monemus, ut in lege Dei die noctuque meditantes,
scrutentur Scripturas melius quam usque modo fecissent: Caecus enim si caeco ducatum praestet, ambo
in foveam,
ut ait Dominus, cadent [(Matth. XV, 14)]
. Quae
praecepit Deus, illa cogitent semper, hoc super omnia
prae oculis praeceptum, quoniam quidem magnopere
expedit, incessanter habentes. Non enim semel in anno,
sed quotidie eos necessitas cogit pascha Domini
celebrare. Renes vestros accingetis [(Exod. XII, 11)]
, id
est, castitati operam dare studebitis; et: Mundamini

qui fertis vasa Domini [(Isai. LII, 11)]
: Omne enim
quod tetigerit immundus, immundum erit [(Num. XIX,
22)]
, dicit non mentiens Dominus. Si mundi sunt, ait
quidam, pueri, maxime a mulieribus [(I Reg. XXI, 4)]
,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.