PL 136, col. 716

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem
mittetur [(Matth. III, 10)]
. Et de spiritu immundo: Et
veniens, inquit, invenit domum vacantem, scopis mundatam
et ornatam; tunc vadit et assumit septem alios
spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt
novissima hominis illius pejora prioribus [(Matth. XII,
44)]
. Solet enim recidiva frequentius quam prima interficere
febris. Si autem bonum inchoas, nec perseverando
in saeculum saeculi illud inhabitas, cave ne
ex improviso audias: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer? [(Isa. XIV, 22.)]
Quoniam quidem, si qui in bonis
operibus perseveraverit usque in finem, salvus erit, [(Matth. XXIV, 13)]
,
absque dubio qui non perseveraverit
perditus erit.
3.
Assistentes igitur in conspectu Dei, misericordiam

et remissionem peccatorum postulantes et exspectantes,
moneo ut solerter duo haec cogitetis: hinc
scilicet quid egeritis, hinc quid pro actis recipere,
nisi Christi clementia subveniat, 604 debetis. Interroget
unusquisque seipsum, videat in quantis se deprehendere
poterit reum. Cum enim certissimum sit,
omni homini sanum caput habenti, cuncta Deo displicere
quae diabolo constat placere, sciendum quia
nunquam melius possumus colligere quis cuivis deserviens
vitio quid mereatur, quam cogitet, cujus
particeps in opere habetur; ait enim Veritas, in extremo
messis tempore agricolam messoribus dicturum
esse: Colligite primum zizania, et alligate ea
fasciculis ad comburendum [(Matth. XIII, 30)]
; quod
dicere quid aliud est, nisi consimiles in scelere pari

etiam vindicta copulate? Qui igitur superbia tumidus
incedens caeteros despicit, quid aliud quam cum illa
principali superbia illi se conferre, si posset, ambit,
qui jure Dominus et creator omnium cuncta superexcellit?
Qui vero invidia tabescit, nonne eumdem
ipsum, atque membra illius, Judaeos scilicet perfidos
livoris sui participes adsciscit? Qui vero avaritiae atque
cupiditiae aestibus anhelat, quid aliud quam ipsum,
qui similis esse Altissimo [(Isai. XIV, 14)] nimis
avide ambivit, et Judam avaritiae inebriatum veneno,
quo avarius ditari desiderat, tanto amplius in
suo opere repraesentat? Et qui luxuriae facibus inardescit,
quid nisi cum his qui cum Mohabitarum
filiabus petulantissime coeuntes [(Num. XXV, 1)] animadversione
vindictae coelestis interierunt, futurae

ac perpetuae conflagrationis rogum sibi comportat?
Qui vero publice in tali opere insaniunt, Sodomitarum
concordare clamori contendunt; qui autem
sub pallio castitatis a conspectu hominum suam libidinem
contegunt, ad Pharisaeorum similitudinem,
de quibus dicitur, pertingunt: Vae vobis, qui estis
quasi sepulcra dealbata, interius ossibus mortuorum
repleta [(Matth. XXIII, 27)]
. In cujus vero ore, sicut,
heu dolor! in plurimis hodierni saeculi hominibus
magis mendacium abundat quam veritas, diaboli
eis rectissime adaequatur falsitas, qui mendax semper
exstitit, et pater mendacii [(Joan. VIII, 44)] . Qui
vero fratribus detrahunt, nonne Pharisaeis sese consimiles
reddunt, de quibus dicitur: Sagittae infantium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.